Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/125

Haec pagina emendata est
Be warned in time.

231.Quid? tu ignoras, arbores magnas diu crescere, una hora extirpari? Stultus est qui fructus earum spectat, altitudinem non metitur. Vide, ne, dum ad cacumen pervenire contendis, cum ipsis ramis, quos comprehenderis, decidas. Leo quoque aliquando minimarum avium pabulum fuit, et ferrum rubigo consumit. Nihil tam firmum est, cui periculum non sit[1] etiam ab invalido. Quod nobis tecum est? Nunquam terram tuam attigimus. Qui sis, unde venias, licetne ignorare in vastis silvis viventibus? Neque cuiquam servire possumus nec imperare in animo est. Dona nobis data suntne Scytharum gentem ignoresiugum boum et aratrum, hasta, sagitta, patera. His utimur et cum amicis et adversus inimicos. Fruges amicis damus, boum labore quaesitas: patera cum iisdem vinum diis libamus: hostes sagitta eminus, hasta cominus petimus. Sic Syriae regem et postea Persarum Medorumque superavimus, patuitque iter nobis usque in Aegyptum.

Beware of Covetousness.

232.At tu, qui te gloriaris ad latrones persequendos venire, omnium gentium, quas adisti, latro es. Lydiam cepisti, Syriam occupasti, Persidem tenes, Bactrianos habes in potestate, Indos petisti; iam etiam ad pecora nostra avaras et insatiabiles manus

porrigis. Quid tibi divitiis opus est, quae te esurire cogunt? Primus omnium satietate parasti famem, ut, quo plura haberes,[2] acrius, quae non habes, cuperes. Non succurrit tibi,[3] quamdiu cireum Bactra haereas? dum illos subigis, Sogdiani[4] bellare coeperunt. Bellum tibi ex victoria nascitur. Nam ut maior fortiorque sis quam quisquam,[5] tamen alienigenam dominum pati vult nemo.

  1. sitafter cui consecutive.
  2. quo plura haberes‘the more you have;’ quo abl. of measure. The subjunctive is due to the generic force of quo; i.e. nothing particular is mentioned, and Alexander’s possessions are spoken of as an unknown quantity.
  3. non succurrit tibidoes it not strike you?’ The interrogative particle is omitted, as at the beginning of section 231.
  4. Sogdiani224, note.
  5. quisquamonly used in negative sentences, or in comparisons.