Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/123

Haec pagina emendata est
Sufferings of the Troops.

227.Itaque primum animi, deinde corpora deficere coeperunt. Pigebat et consistere et progredi. Pauci a peritis regionis admoniti praeparata aqua paulisper repressere sitim, deinde crescente aestu rursus desiderium aquae accensum est. Itaque, quicquid vini oleique erat, id oribus ingerebatur, tantaque dulcedo bibendi fuit, ut in posterum sitis non timeretur. Graves[1] deinde avide hausto liquore non sustinere arma, non ingredi poterant. Anxium regem tantis malis circumfusi amici ut meminisset sui orabant: animi sui magnitudinem unicum remedium deficientis exercitus esse. Interim ex his qui praecesserant ad capiendum locum castris duo occurrunt, utribus aquam gestantes, ut filiis, qui in agmine erant, subvenirent. Qui cum in regem inci dissent, alter ex iis utre resoluto vas quod simul ferebat impletum regi porrigit. Ille accipit; tum percontatus quibus aquam portarent, filiis ferre cognoscit. Tune poculo pleno sicut oblatum erat reddito, Nec solus, inquit, bibere possum nec tam exiguum dividere omnibus. Vos currite et liberis vestris, quod propter illos attulistis, date.

The Crossing of the Oxus.

228.Cum tandem ad flumen Oxum perventum esset, in edito monte rex ignes fieri iubet, ut ii qui aegre sequebantur haud procul castris se abesse cognoscerent. Eos autem qui primi agminis erant cibo ac potu firmatos, implere alios utres, alios vasa, quibuscunque aqua portari posset, ac suis opem ferre iussit. Sed qui intemperantius hauserunt intercluso spiritu[2] exstincti sunt, multoque[3] maior horum numerus fuit, quam ullo amiserat proelio. Postridie eius diei sollicitum[4] regem distinebant curae, quia nec navigia habebat nec pons erigi poterat, cireum amnem nudo solo neque materiem[5] suppeditante. Haerebat[6] rex neque quid fieri oporteret sciebat. Utres tandem quam plurimos stramentis

  1. graves‘overcome.’
  2. intercluso spiritu‘by their breath being choked.’
  3. multoabl. of measure.
  4. sollicitumpredicate, not epithet: to be taken after the verb.
  5. materiem‘timber.’
  6. haerebat‘was in doubt.’