Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/122

Haec pagina emendata est
A Duel.

225.Interea ad Alexandrum adversus Bessum contendentem, quae duces sui contra Arios barbaram gentem gesserint nuntius perfertur. Commisso proelio Satibarzanem, qui barbaris praeesset, cum ancipiti Marte pugnari vidisset, in primos ordines adequitasse demptaque galea, inhibitis qui tela iacerent, siquis viritim dimicare vellet provocasse ad pugnam: nudum se caput in certamine habiturum. Neque tulisse feroces barbari minas Erygyium ducem Macedonum, qui ut gravis aetate ita[1] et animi et corporis robore nulli iuvenum postferendus esset. Eum galea dempta exclamasse, Venit dies, quo aut victoria aut morte honestissima quales milites habeat Alexander ostendam. Nec plura locutum equum in hostem egisse, eundem uno ictu trucidasse. Tum barbaros duce amisso quem magis coacti quam sponte sua secuti essent, arma Erygyio tradidisse. Quibus nuntiatis rex Bessum persequens copias movit, cui Erygyius spolia barbari, opimum[2] belli decus, praeferens occurrit.

The March through the Desert.

226.Inde apud Bactrianos[3] impedimentis cum praesidio relictis, ipse cum expedito agmine loca deserta Sogdianorum intrat, nocturno itinere exercitum ducens. Aquarum penuria

prius desperatione quam desiderio bibendi sitim accendit, cum per quadringenta stadia ne modicus quidem humor existeret. Arenas vapor aestivi solis accendit; quae ubi flagrare coeperunt, haud secus quam continenti incendio[4] cuncta torrentur. Caligo deinde immodico terrae fervore excitata lucem tegit, camporumque non alia quam vasti et profundi aequoris species est. Nocturnum iter tolerabile videbatur, quia rore et matutino frigore corpora levabantur. Ceterum cum ipsa luce aestus oritur, omnemque humorem absorbet siccitas: ora visceraque penitus uruntur.

  1. utita‘whileyet.’
  2. opimum199, note.
  3. Bactrianos198, note.
  4. continenti incendio‘an endless conflagration.’