Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/120

Haec pagina emendata est

de re certior factus Alexander suos sequi iubet. Bessus vero et ceteri facinoris eius participes Darium coeperunt hortari ut conscenderet equum et se hosti eriperet. Ille deos ultores adesse testatus, Alexandri fidem[1] implorans, negat se parricidas velle comritari. Tum vero ira quoque accensi tela coniiciunt in regem multisque confossum vulneribus relinquunt. Alexander autem hostium trepidatione comperta equites ad inhibendam fugam mittit, ipse cum[2] ceteris sequitur. Fit strages fugientium; multi necnon capti pecudum more[3] agebantur, iubente rege ut caedibus abstineretur. Idem Darii cadaver regiis honoribus sepeliendum curavit.

Alexander’s Address to his Army.

222.Postea Alexander convocatos milites in hunc modum contionatus est. Magnitudinem rerum, quas gessimus, milites, intuentibus vobis[4] minime mirum est et desiderium quietis et satietatem gloriae occurrere. Sed etalii supersunt hostes. Sicut in corporibus aegris nihil quod nociturum est medici relinquunt, sic nos, quicquid obstat imperio recidamus. Parva saepe scintilla contempta magnum excitavit incendium. Itaque Bessum, qui dominum crudelissime obtruncavit, idem in praesentia minitatur nobis, insectemur, ne cum fructum parricidii percipiat tum Graecis passim noceat. Summa militum alacritate iubentium quocunqne vellet duceret oratio excepta est.

Crossing of the Caucasus.

223.Post gentes aliquot perdomitas, seditionibus necnon in exercitu compressis, cum de reis poenas sumpsisset Alexander ad Caucasum[5] contendit. Quo in itinere multa militibus toleranda erant, nives insolitae altitudinis, frigus, defatigatio, commeatuum denique inopia. Multos exanimavit rigor nivis, multorum

  1. fidem ‘the protection.’
  2. cumtumbothand.’
  3. pecudum more‘like cattle‘
  4. intuentibus vobisdepending on occurrere.
  5. Caucasumthe Hindu Kush mountains, which are a continuation of the Caucasus range.