Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/119

Haec pagina emendata est
Plots against Darius.

219.Inde Alexander ubi novorum e Cilicia[1] militum, quibus praeerat Platon Atheniensis, supplementum accepit, Darium persequi statuit. Is iam tum Ecbatana[2] pervenerat, Bactra[3] deinde adire in animo habebat. Bessus autem et Nabarzanes, qui e ducibus erant, inauditi antea facinoris societate inita, regem suum per milites, quibus praeerant, comprehendere et vincire constituerunt, eo consilio, ut, si Alexander ipsos insecutus foret, tradito rege vivo, inirent gratiam[4] victoris, magni[5] profecto cepisse Darium aestimaturi:[6] sin autem eum effugere potuissent, interfecto Dario, regnum ipsi occuparent[7] bellumque renovarent.

A treacherous Proposal.

220.Quod parricidium cum diu volutassent, Nabarzanes, Scio me, inquit, o rex, sententiam nequaquam gratam dicturum esse. Sed medici quoque graviores morbos asperis remediis curant, et gubernator, ubi naufragium timet, iactura, quicquid servari potest, redimit. Auspicium et imperium interim alii trade, qui tamdiu rex appelletur, donec Asia decedat hostis, victor deinde regnum tibi reddat. Proinde, Bactra, quod tutissimum receptaculum est, petamus, praefectum regionis eius Bessum regem statuamus: is compositis rebus imperium tibi restituet. Quibus auditis Darius ira infensus stricto gladio in Nabarzanem impetum fecit, qui e periculo elapsus cum Besso idem consilii[8] agit. Neque enim vi uti audebant, Persas veriti, quorum omnium eadem fere fuit vox, nefas esse deseri regem.

Death of Darius.

221.Brevi autem post coniurati ubi Darium comprehensum in sordidum vehiculum pellibus undique contectum imposuerunt, aureisque compedibus vinxerunt, in fugam se contulerunt. Qua

  1. Ciliciaa province of Asia Minor.
  2. Ecbatana206, note.
  3. Bactra198, note.
  4. inirent gratiam‘might curry favour with."
  5. magniunderstand pretii.
  6. aestimaturi‘who was certain to value.’
  7. occuparentdepending on ut.
  8. idem consilii‘the same plan;’ so, multum boni.