Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/118

Haec pagina emendata est
Susa.

217.Cum aliquamdiu Babylone commoratus esset rex Susa[1] contendit. Ut vero urbem intravit incredibile ex thesauris pondus auri argentique egessit, multi enim reges has tantas opes cumulaverant posteris, quas una hora in externi regis manus intulit. Consedit deinde in regia sella multo excelsiore quam pro habitu corporis.[2] Itaque cum pedes imum gradum non contingerent, unus e militibus mensam subdidit pedibus. Quod cum fecisset servumque, qui Darii fuerat, ingemiscentem conspexisset rex, causam maestitiae quaesivit. Ille contra, Darium vesci in ea solitum, seque sacram mensam ad ludibrium versam sine lacrimis conspicere non posse. Subiit ergo regem verecundia violandi hospitales deos; iamque subduci iubebat, cum Philotas unus e ducibus: Minime vero haec feceris,[3] rex, sed omen quoque accipe, mensam, ex qua libavit hostis epulas, tuis pedibus esse subiectam.

Alexanders Feast.

218.Postea in Persidem[4] contendenti obviam factis hostibus acriter resistendum fuit,[5] viarum necnon difficultates exsuperandae. Quibus in periculis idem semper animus, eadem constantia regi fuit, quem omnes mirabundi non ducis modo sed etiam militis munera quotidie obeuntem[6] conspiciebant. Ceterum illam indolem, illam in subeundis periculis virtutem, in deditos fidem, in captivos clementiam, haud tolerabili vini cupiditate foedavit. Et inter alia flagitia, Persepolim[7] caput Persidis cum regia Darii, suadente Thaide, puella cuius amore deperibat,[8] per vinolentiam[9] igne concremavit. Forte omnes mero incaluerant, et cum petisset Thais ut Graeciam ulcisceretur incensa regia, primus rex ignem domo iniecit, deinde surgunt temulenti omnes ad incendendam urbem cui armati pepercerant.

  1. Susathe Shushan of Scripture, the winter residence of the Persian kings.
  2. quam pro habitu corporis‘than suited his stature.’
  3. fecerisperfect conjunctive, used in probibitions of the second person: the present being used with the first or third persons.
  4. PersidemPersis, Persia, the mountainous region near the Persian Gulf.
  5. resistendum fuit‘had to be resisted.’
  6. obeuntem‘performing.’
  7. Persepolin206, note.
  8. cuius amore deperibat‘with whom he was violently in love.’
  9. per vinolentiam‘in a drunken bout.’