Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/117

Haec pagina emendata est
Entry into Babylon.

215.Inde Babylona[1] urbem ditissimam pulcherrimamque contendit. Quo ubi perventum est, Mazaeus e Darii ducibus qui ex acie eo confugerat, cum adultis liberis supplex occurrit, urbem seque ipsum dedens. Et magna pars civium constiterat in muris avida cognoscendi novi regis: plures obviam egressi sunt. Totum iter floribus constraverunt, argenteis altaribus utroque latere dispositis, quae non ture modo sed omnibus odoribus cumulaverant. Dona sequebantur greges pecorum equorumque, leones quoque et pardales caveis praeferebantur. Magi deinde suo more carmen canentes, post hos non vates modo sed etiam artifices[2] cum fidibus, equites deinde Babylonii ultimi ibant. Rex armatis stipatus oppidanorum turbam post ultimos pedites ire iussit: ipse cum curru urbem ac deinde regiam intravit. Postero die supellectilem Darii et omnem pecuniam recognovit.

The Walls ana the Hanging Gardens.

216.Ceterum urbis pulchritudo ac vetustas non regis modo, sed etiam omnium oculos in se convertit. Semiramis[3] eam condiderat, non, ut plerique credidere, Belus,[4] cuius regia ostenditur. Murus altissimus et latissimus amplectitur; quadrigae inter se occurrentes sine periculo commeare dicuntur. Super arcem pensiles horti sunt summam murorum altitudinem aequantes multarumque arborum umbra et proceritate amoeni. Saxo pilae,

quae totum onus sustinent, instructae sunt: super pilas lapide quadrato solum stratum est, patiens terrae,[5] quam altam iniiciunt, et humoris, quo rigant terram. Id opus regem aliquem antiquitus esse molitum memoriae proditum est,[6] amore coniugis victum, quae desiderio nemorum silvarumque virum compulit amoenitatem naturae eiusmodi opere imitari.

  1. Babylon(Babel), on the Euphrates.
  2. artifices‘actors.’
  3. Semiramisa mythical queen, the daughter of the fish-goddess Derceto.
  4. Belusa mythical king, son of Poseidon (Neptunus), the god of the sea.
  5. patiens terrae‘supporting the earth.’
  6. molitum esse‘built.’ Moliri conveys the notion of doing a thing with great effort.