Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/115

Haec pagina emendata est

etiam pecuniae adiicerent si pro captivis pretium redemptionis vellet accipere. Cuius pecuniae accipiendae suasor fuit Parmenio, idem monebat ne viarum per loca deserta oblivisceretur, neu quot milibus passuum a Macedonia distineretur exercitus. Ingrata oratio regi fuit. Itaque ut finem dicendi fecit, Et ego, inquit, pecuniam quam gloriam mallem, si Parmenio essem. Nunc Alexander de paupertate securus[1] sum et me non mercatorem memini esse, sed regem. Nihil quidem habeo venale, sed fortunam meam utique non vendo: captivos si placet reddi, honestius dono dabimus, quam cum pretio remittemus. Introductis deinde legatis negavit ullas se conditiones accipere velle. Aut deditionem aut bellum pararet[2] rex.

The Council of War.

212.Cum iam in conspectu essent hostiles exercitus, Alexander concilio convocato duces consuluit quid optimum factu[3] esset, Parmenio furto non proelio opus esse censebat. Intempesta nocte[4] opprimi posse hostes: discordes moribus, linguis, ad hoc[5] somno et improviso periculo territos quando ex nocturna trepidatione coituros? At interdiu terribiles occursuras facies Scytharum;[6] hirta illis ora et intonsas comas esse, eximiam vastorum magnitudinem corporum. Vanis et inanibus[7] militem magis quam iustis formidinis causis moveri. Contra rex, Furum, inquit, ista sollertia est. Palam luce aggredi certum est.[8] Me meae fortunae potius poeniteat quam victoriae pudeat. Ad haec illud quoque accedit,[9] ut vigilias agant barbari et in armis stent, ut ne decipi quidem possint. Itaque ad proelium vos parate. Sic incitatos ad corpora curanda[10] dimisit.

Battle of Gaugamela.[11]

213.Prima luce duces ad praetorium frequentes coeunt. Tum rex a Parmenione excitatus signum pugnae tuba dari iussit.

  1. securus‘careless,’ (se=sinecura.
  2. pararetindirect form of imperative.
  3. factusupine used as ablative of respect.
  4. intempesta nocte‘at dead of night.’
  5. ad hoc‘moreover.’
  6. ScytharumThe name of Scytlae was loosely given to the hordes of Central Asia. The true Scythae lived to the N. of the Danube.
  7. vanis et inanibus‘false and groundless.’
  8. certum est‘I am resolved.’
  9. accedit‘is added.’
  10. ad corpora curanda‘to attend to their bodily wants.’
  11. Gaugamelaa village in Assyria. Not far from it is the town of Arbela. The battle is named after both towns.