Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/113

Haec pagina emendata est

Iovis Hammonis[1] oraculum statuit. Iter expeditis[2] quoque et paucis vix tolerabile ingrediendum erat: terra caeloque aquarum penuria est, steriles arenae iacent, quas ubi vapor solis accendit, fervido solo exurente vestigia, intolerabilis aestus existit. Luctandumque est non solum cum ardore et siccitate regionis sed etiam cum tenacissimo sabulo,[3] quod praealtum et vestigio cedens aegre moliuntur pedes. Haec Aegyptii vero maiora iactabant.[4] Sed ingens cupido animum stimulabat adeundi Iovem, quem generis sui auctorem, haud contentus mortali fastigio, aut credebat esse aut credi volebat. Quas viae difficultates non sine suo militumque periculo eluctatus, ad sedem dei pervenit. Ea undique arboribus tegitur, multique fontes alunt silvas. Caeli quoque mira temperies verno tepori maxime similis, omnes anni partes pari salubritate percurrit.

The Fountain of the Sun.Response of the Oracle.

208.Est et aliud Hammonis nemus: in medio habet fontem, quem solis aquam vocant: sub[5] lucis ortum tepida manat, medio die, cuius vehementissimus est calor, frigida eadem fluit, inclinato[6] in vesperam calescit, media nocte fervida exaestuat: ubi nox propius vergit ad lucem, multum ex nocturno calore decrescit, donec sub ipsum diei ortum assueto tepore languescat. Ac tum quidem regem propius adeuntem maximus natu e sacerdotibus filium appellat, hoc nomen illi parentem Iovem reddere affirmans. Ille se vero et accipere ait et agnoscere, humanae sortis oblitus. Consuluit deinde, an totius orbis imperium fatis[7] sibi destinaret pater. Respondit sacerdos terrarum omnium rectorem fore. Iovis igitur filium se non solum appellari passus est, sed etiam iussit.

Darius’s Preparations.

209.Postea Alexander ad Euphraten[8] contendit, cum Dario de imperio dimicaturus. Is barbaras gentes undique convocatas

  1. Iovis Hammonisan Egyptian god identified by the Greeks with Zeus, and by the Romans with Jupiter. His temple was in the deserts of Libya, in N. Africa.
  2. expeditis‘for men in light marching order.’
  3. sabulo‘sand.’
  4. iactabant‘made the most of.’
  5. sub‘just before.’
  6. inclinatounderstand die.
  7. fatis‘by the decree of fate.’
  8. Euphratenthe Euphrates rises in Armenia, flows through the plains of Babylon, and falls into the Persian gulf soon after joining the Tigris.