Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/111

Haec pagina emendata est

manus quas operibus hostium iniicerent, et alia tuendis urbibus excogitata[1] praeparantur. Sed cum fornacibus ferrum, quod excudi oportebat, impositum esset, sanguinis rivi sub ipsis flammis exstitisse dicuntur: idque omen in Macedonum metum vertunt[2] Tyri. Apud Macedonas quoque cum forte panem quidam frangerent, manantis sanguinis guttas animadverterunt, territoque rege Aristander, peritissimus vatum, si extrinsecus cruor fluxisset, Macedonibus id triste futurum ait: contra, cum ab interiore parte manaverit, urbi exitium portendere. Postea Alexander oratores de pace ad urbem misit, quos Tyrii contra ius gentium[3] occisos in altum[4] praecipitaverunt. Atque ille suorum tam indigna morte commotus urbem obsidere statuit.

The Building of the Mole.

204.Sed ante iacienda moles erat quae cum continenti urbem coniungeret. Magna vis saxorum ad manum[5] erat, materies ex Libano[6] monte ratibus et turribus faciendis advehebatur. Iamque a fundo maris in altitudinem modicam opus creverat, nondum tamen aquam summam aequabat, et quo longius moles agebatur a litore, hoc magis,[7] quicquid ingerebatur, praealtum absorbebat mare; cum Tyrii parvis navigiis admotis per ludibrium exprobrabant,[8] illos dorso, sicut iumenta, onera gestare: interrogabant etiam num maior Neptuno[9] Alexander esset. Qua insectatione alacritatem militum accendente, cum paulum moles ex aqua emineret, Tyrii levibus navigiis advecti missilibus lacessere militem et ad curam semet ipsos tuendi ab operibus convertere.

The Fall of Tyre.

205.Neque obsessoribus opere impune defungi licuit, in quos crebrae eruptiones ab oppidanis fiebant, tantumque damni toties illatum est ut Alexander paene suos abducere cogeretur. Eo tamen studio nitebatur miles ut urbs tandem cum continenti

  1. alia excogitata‘other devices contrived.’
  2. in Macedonum metum vertuntinterpret as signifying fear on the part of the Macedonians.
  3. ius gentium‘international law.’
  4. altum‘the deep.’
  5. ad manum‘ready to hand.’
  6. Libanothe Lebanon range.
  7. quo longiushoc magis‘the furtherthe more.’ Ablatives of measure.
  8. cum exprobabantCum used with the imperfect indicative shows that the action of the temporal clause is simultaneous with that of the principal sentence.
  9. Neptunothe god of the sea.