Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/110

Haec pagina emendata est

neque quicquam ex pristinae fortunae magnificentia captivis praeter fiduciam defuit. Itaque Sisygambis, Rex, inquit, mereris ut ea precemur tibi, quae Dario nostro quondam precatae sumus, et, ut video, dignus es imperio, qui tantum regem non felicitate solum, sed etiam aequitate superaveris. Tu quidem matrem me et reginam vocas, sed ego me tuam famulam esse confiteor. Rex, ubi bonum animum habere[1] eas iussit, Darii filium collo suo admovit. Quem cum minime conterritum cervicem suam amplecti animadvertisset, motus constantia pueri, Hephaestionem intuens, Quam vellem, inquit, Darius aliquid ex hac indole hausisset.

The Tyrians refuse to admit Alexander.

202.Iam tota Syria,[2] iam Phoenice[3] quoque, excepta Tyro,[4] Macedonum erat, habebatque rex castra in continenti, a qua urbem angustum fretum dirimit. Tyros et magnitudine et claritate ante omnes urbes Syriae Phoenicesque memorabilis, facilius societatem Alexandri acceptura videbatur quam imperium. Coronam igitur auream legatos afferentes rex benigne allocutus, Herculi,[5] quem praecipue colerent, sacrificare velle se dixit: Macedonum enim reges credere ab illo deo sese genus ducere:[6] se vero, ut id faceret, etiam oraculo monitum. Legati respondent esse templum Herculis extra urbem: ibi regem deo sacrum rite facturum. Non tenuit iram Alexander, cuius alioqui impotens erat.[7] Itaque, Vos quidem, inquit, fiducia loci, quod insulam incolitis, pedestrem hunc exercitum spernitis: sed brevi ostendam in continenti vos esse. Proinde sciatis licet aut intraturum me urbem aut oppugnaturum.

Strange Omens.

203.Igitur bello decreto oppidani per muros turresque tormenta disponunt, arma iunioribus dividunt, opifices in officinas distribuunt, Omnia belli apparatu strepunt: ferreae quoque

  1. bonum animum habere‘to be of good courage.’
  2. Syriathe country between Asia Minor and Egypt.
  3. PhoenicePart of the sea-board of Syria, between the Mediterranean and the mountains of Lebanon.
  4. TyroTyrus, the chief town of Phoenice.
  5. HerculiHercules, the Latin form of the Greek Herakles, son of Zeus and Alcmena, the national hero of Greece.
  6. ducere‘derived.’
  7. cuius impotens erat‘which he could not restrain;’ cuius, objective genitive.