Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/109

Haec pagina emendata est

licuit: collato pede,[1] quasi singuli inter se dimicarent, in eodem vestigio stabant, donec vincendo locum sibi facerent. Alexander non ducis magis quam militis munus exsequebatur, opimum decus[2] caeso rege expetens: Macedones mutua adhortatione firmati in equitum agmen irrumpunt. Neque segnius ab hoste resistitur. Circa currum Darii iacebant nobilissimi duces, omnes in ora proni,[3] sicut dimicantes procubuerant, adverso corpore[4] vulneribus acceptis. Macedonum quoque non quidem multi sed promptissimi caesi sunt; inter quos Alexandri dextrum femur leviter mucrone perstrictum est. Darius tandem veritus ne in hostium potestatem veniret in fugam se recepit. Tum vero ceteri dissipantur, instantibus equitibus a Parmenione[5] missis.

The Captive Queens.

200.Captis hostium castris ingens auri argentique pondus miles diripuit. Postea Alexander matrem coniugemque Darii captas esse certior factus, praemittit ad eas qui nuntiarent venire sese, inhibitaque comitantium turba tabernaculum cum Hephaestione intrat. Is longe omnium amicorum carissimus erat regi, cum ipso pariter educatus, secretorum omnium arbiter:[6] libertatis quoque in admonendo eo non alius ius[7] habebat, quod tamen ita usurpabat[8] ut magis a rege permissum quam vindicatum ab eo videretur: et sicut aetate par erat regi, ita corporis habitu[9] praestabat. Ergo reginae illum esse regem ratae suo more veneratae sunt. Inde nonnullis ex captivis quis Alexander esset monstrantibus, mater Darii ei ad pedes[10] se proiecit veniamque oravit. Quam manu allevans rex, Non errasti, inquit, nam et hic Alexander est.

Alexander’s Generosity.

201.Tunc quidem ita se gessit, ut omnes ante eum reges clementia vincerentur. Omnem cultum reddi feminis iussit,

  1. collato pede‘foot to foot.’
  2. opimum decusThe spoils taken by one general from another in single combat were called spolia opima.
  3. in ora proni‘on their faces.’
  4. adverso corpore‘in front,’ abl. abs.
  5. ParmenioneParmenio, one of Alexander’s generals.
  6. arbiter‘a witness,’
  7. ius‘right.’
  8. usurpabat‘used.’
  9. corporis habitu‘in personal appearance.’
  10. ei ad pedes‘at his feet.’ Notice the idiomatic use of the dative.