Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/104

Haec pagina emendata est
Death of Philippus.

191.Quo proelio cum debellatum esset,[1] neque quisquam diutius resistere auderet, Philippo omnia, quae vellet,[2] facere licebat. Concilio convocato bellum Persis indictum; Philippus exercitus imperator dictus domum reversus est. Inde totus in curam commeatuum exercitusque parandi conversus[3] nullam rem praetermittebat quin voti compos fieret,[4] gnarus quantas opes reges Persarum coacervassent, quibus si potitus esset, omnibus regibus in orbe terrarum praestaturum sese sperabat. Neque tamen id facere Philippo contigit, qui dum filiae nuptias celebrat a sicario pugione confossus occidit. Ei Alexander filius viginti annos natus successit.

  1. cum debellatum esset‘when an end had been put to the war.’
  2. quae vellet50, note.
  3. totus conversus entirely devoting himself.’
  4. quinfieret‘to carry out his desires,’ lit. ‘how he should not become master of his wish.’