Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/102

Haec pagina emendata est

res esset, opemque implorarent. Ad quos auxiliorum mittendorum Demosthenes, orator facundissimus, imprimis auctor fuit: Olynthiacis quamprimum subveniendum esse; qui si victi essent, nihil morae[1] fore quin[2] Philippus in Atticam suos duceret. An id passuros Athenienses ut urbs amicissima in deditionem hosti venire cogatur? Quod si Olynthiacorum preces sprevissent, fore ut sero demum sceleris poeniteret, cum victoris copias sua moenia vallo cirerumdantes animadverterent. Pristinae patrum virtutis memores exercitum conscriberent: fidei pietatisque egregium specimen ederent; palam facerent[3] nondum interiisse martium illum[4] animum, quo patres instincti[5] mortem dedecori anteposuissent, Graeciamque Persarum metu liberassent. Quae concionatus[6] quamvis persuasisset ut copiae mitterentur, rem segnius agentibus civibus, rex Olyntho potitus, urbem solo aequavit, homines sub corona[7] vendidit.

Philippus and Demosthenes.

188.Deleta Olyntho exterriti Athenienses Demosthenem in Peloponnesum miserunt qui doceret quanto in periculo universa Graecia versaretur.[8] Is apud nonnullas e civitatibus quas auro rex corrumpere constaret, ita verba fecit: decipi eos si quid commodi ex rege sperarent. Esse quidem apud eos quibus Philippus magna mercede proposita persuasisset ut cives in suam sententiam[9] traherent: quibus si paruissent, fore ut rursus servitio

premerentur. Ecquem adeo regni regumque amantem esse ut pro regibus, pravo magistratus genere,[10] quod maiores antiquitus sprevissent, regem alienum habere vellet? Simultatum discordiarumque obliviscerentur; arma adversus communem hostem, tanquam communem pestem sumerent, libertatisque sibi a maioribus traditae vindices exsisterent.[11]

  1. moraedative of complement.
  2. quin151, note.
  3. palam facerent‘let them prove.’
  4. illum‘that well-known.’
  5. instincti inspired.’
  6. quae concionatus‘by these harangues.’
  7. sub corona‘by auction;’ corona refers to the chaplet worn by slaves exposed for sale.
  8. versaretur‘was involved.’
  9. in suam sententiam‘to his views.’
  10. pravo magistratus genere‘a vicions form of government.’
  11. exsisterent‘stand forth.’