Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/101

Haec pagina emendata est

belli gerendi circumspicere; idem commeatus comparare, novas copias instruere prius constituit, quam Graecorum vires recreari possent.

Philippus in Thrace.

185.Philippus autem cum Amphipoli,[1] quam urbem, ut supra demonstratum est, Athenienses bello Peloponnesiaco amiserant, vi potitus esset, veritus ne Olynthiaci[2] cum Atheniensibus coniuncti urbem recipere conarentur, eosdem muneribus corrupit. Tum Strymone fluvio traiecto magnam Thraciae partem suae ditionis fecit, parvi Athenienses faciens, cum et ipse magnas conscripsisset copias, idem ope Olynthiacorum fretus omnia domi tuta existimaret. Neque Athenienses fefellit quid rex moliretur,[3] sed auxilio Olynthiacorum destituti, fortiorem regem esse existimabant quam cui resisti posset.

The Sacred War.

186.Philippus tandem, occasionem nactus, magnas copias subsidio Thebanis in Phocida[4] duxit, accusantibus Phocenses Thebanis quod campum Crisaeum[5] spreta religione coluissent;[6] esse[7] enim eam regionem Diis sacram, neque cuiquam ex ea fructus percipere licere. Phocenses autem fano Apollinis Delphici compilato, ingentibus necnon thesauris potiti, cum Atheniensium Spartanorumque opem impetrassent, magnum exercitum collegerunt. Qua re cognita Philippus cum se Thebanis coniunxisset, magnis itineribus in Thessaliam contendit. Inde devictis Phocensibus Thermopylas recta pergit; quas cum ab Atheniensibus obtineri animadvertisset, haud immemor quanto sanguine constitisset[8] conatus ille[9] Persarum, re infecta[10] domum rediit.

The Fall of Olynthus.

187.Tum vero Olynthiaci potentiam Macedonum pertimescentes, legatos Athenas miserunt qui docerent quanto in discrimine

  1. Amphipoliin Thrace, on the Strymon, the scene of the death of Brasidas and Cleon.
  2. Olynthiacithe people of Olynthus, a powerful town on the coast of Macedonia. It was inhabited by Greeks who had settled in many places on the coast immediately N. of Greece.
  3. quid rex moliretur‘the king's designs.’ Moliri conveys the idea of doing a thing with great effort.
  4. PhocidaPhocis, a mountainous country in Greece, N. of the Gulf of Corinth. In it was Delphi, celebrated for the oracle and temple of Apollo.
  5. campum CrisaeumThe inhabitants of thia plain used to levy contributions from the frequenters of the Delphic oracle. They had been all slain by an army sent by several states conjointly, and the plain was dedicated to Apollo.
  6. coluissent24, note.
  7. esseThe construction glides easily into oratio obliqua, the way for it being paved by the (virtually) sub-oblique clause preceding.
  8. quanto sanguine constitissethow much bloodhad cost.’
  9. ille‘the celebrated.’
  10. re infecta‘without accomplishing his purpose.’