Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/467

Haec pagina nondum emendata est

DE PROFECTIONE DANORVM IN HIEROSOLYMAM 457

��HISTORIA DE PROFECTIONE DANORVM IN HIEROSOLYMAM.

��EPISTOLA AVCTORIS.

Reuerendo et diligendo domino K. frater X. canonicus debitam in omnibus obedientiam.

iVlultum mihi, fateor, contulit ad uestri notitiam peruenisse et desiderabili uestro frui colloquio, quod super mel et fauum 5 sapit affectui meo; quia et auditum sua dulcedine pascit et interiorem hominem edificatione non modica ad profectum uirtutum inflammat. Inter cetera uero melliflui oris uestri eloquia mecum contulistis de his, qui de partibus nostris caiore fidei accensi ante annos aliquot non sine uite discri- lO mine Hierosolymam proficiscebantur. Vt ergo eorum gesta

M = Codex Biblioth. Reg. Hauniensis, in collectione Thott No. 1541, 4*°. — A = Codex Arnæmagnæanus in Biblioth. Uniuersit. Haun., No. 98, Fol. — S = Codex manu Steph. Joh. Stephanii scriptus in Biblioth. Uniuersit. Upsalensis, in collectione de la Gardie No. 32. — O = codicum MAS consensus. — K = editio B. C. Kirchmanni, Amstelodami 1684. — L =: editio Langebekii et Suhraii in S. R. D. Tom. V. p. 341—362.

Orihographiam ineuntis sæculi XIII., quo tempore hic libelliis scriptus est, reddere conatus sum, neglectis recentium codicum et editorum mutationibus ; et multa ad hane rem pertinentia, quæ licentiæ librariorum sæculi XVII. debentur, item haud paucos eorundem errores manifestos, quos commemorare superuacaneum est, consulto prætereo. Editionum KL discrepantias selectis tantum locis affero.

1. Incipit Epistola sequenti.s operis O. 2. Domino K. M {corr. ex k) A; Domino C. S. 5. super m. et f., cfr. Psalm. 18, 11. 7. interiorem bom.: Roman. 7, 22; Ephes. 3, 16. 8. melliflui oris dixit primus, ut videtur, Boethius loco quodam de Homero; apud medii æui scriptores sæpius reperitur. 9. contulistis hic ut infra in cap. XV initio = sermonem contulistis. 10. aliquod M^ {manu prima).

�� �