Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/418

Haec pagina nondum emendata est

408 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINOKES

et obsidibus, a nobis itidem recipias cum regni medietate. Dominare {tii} in fcoreali parte cuin quiete; e regione autem

fol. 44'. sit noster j| Aedmundus in finibus meridian^ plag§. Huius rei gratia ad te siimus legati; tu uero bene faciens placito con- 5 senti; alioquin, licet simus semel et iterum a uobis bello deturbati, adhuc tamen maiori uiolentia roborabimui uobiscum bellaturi.« Quibus rex non temere respondit, sed ipsis amotis consilium a suis qu§siuit; et sic eis postmodum pacifice con- sensit. Audierat enim a suis, quod multi suorum defecissent; fol. 45' 10 nec erat, qui locum morientium suppleret, cum longe || remoti a propria patria essent. Anglorum quoque quamquam per- plurimi interficerentur, numerus eorum non adeo minuebatur, quia in propriis positis semper, qui morientis locum restauraret, inueniebatur. Reuocatis itaque internuntiis: »Vestris« inquit 15 rex, »o iuuenes, legationibus consentio, et, uti dixistis, media mihi libere erit regio; sed tamen uectigal etiam su§ partis uester rex, quicumque ille fuerit, exercitui dabit meo. Hoc enim illi debeo, ideoque aliter pactum non laudo.« {j

fol. 45'. 15. F§dere itaque firmato obsides dantur ab utraque parte; 20 et sic exercitus solutus bellorum inportunitate optata letus potitur pace. Verumtamen deus memor su§ antiqu§ doctrine, scilicet omne regnum in se ipsum diuisum diu permanere non posse, non longo post tempore Aedmundum eduxit e corpore, Anglorum misertus imperii, ne forte, si uterque 25 superuiueret, neuter regnaret secure, et regnum diatim ad- nihila/'etur renouata contentione. Defunctus autem regius

fol 46'. iuuenis regio tumulatur jl sepulchro, defletus diu multumque

a patriensi populo; cui deus omne gaudium tribuat in celesti

solio. Cuius rei gratia eum deus iusserit obire, mox deinde

30 patuit; quia uniuersa regio ilico CNVTONEM sibi regem

1. itidem A; interduni P. 2. tu addidi. boreali in marg. A^ recte, et sic D; australi AP. 10. remoti A; remotum P. 11. quoque = autem. 12. non adeo minuebatur om. P. 13. positis A habuerat, sed s finale erasum est; positis item PD; positi Perlz. 14. Reuo- catisque P. 15. concenseo P. 16. libere A; libenter P. 18. debeo om. P. 19. itaque A; namque P. ab A* ex P. 22 — 23. omne regnum .. posse, cfr. Matth. 12,25; Luc. 11,17. 23. e A; de P. 25. diatim AP; diætim con: A^. adnihilatur A, corr. A^; ad- nihilaretur P. 26. reuocata P. 27. regio om. P. 28 — 29. omne gaudium . . deus om. P.

�� �