Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/216

Haec pagina nondum emendata est

206 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Fin sun, cellerarius in Esrom, in abbatem Care Insule, in octaua beati Laurencii martiris. Il

��De controuersiis Cisterciensium Caræ Insulæ et episcoporum

Arusiensium. Fol. 29. j|(I.) Cumque uideret abbatem prefatus episcopus, .P. Ugoti 4 filius, hominem esse beniuolum, tanto acrius contra eum

1. Fin V (i. e. Fin sun) C^; Fin secundus errore Langebek abbatem in fine versus pæne deleium erat, ideoque initio sequentis

versus ante care insule iterum scriplum est. 2. laureo mtirif. Post hæc verba in dextro margine nota fuit quattuor versiculos habens, sed nunc fere deleta: abbas et dominus. hoc (illius?) nomen esse(?) |

sciant, qui raodo | . . . . nuncupatur abbas ] et dominus. j Qui

hæc scripsit, explicare voluisse videtur, quando quis abbas et dominus vocandus sit. — Sub ultimo versu fol. 28" legitur: actum et scriptum anno domini m.cc.Ixx.iiij. ; deinde sub his in nouo versiculo: Scriptum Anno domini m.cc.Ixxx primo. Hæc quo pertineant, nescio.

Inde a fol. 29, quod primum est quinti quaternionis huius codicis, noua pars totius operis incipit; itaque nouam inscriptionem ego hic inserui, itemque narrationem in capita diuisi capitumque numeros addidi, cum in hac codicis parte nulla distinctio sit ei similis, quam in superiori parte, quæ sola iure Exordii nomine appellatur, repperimus ; inscriptiones tamen et longiores verborum series rubris litteris pictæ, quæ multis locis inueniuntur, quodammodo capitum initia indicant. Omnia, quæ. hic usque ad finem fol. ^3 scripta sunt, manus octaua litteris satis claris, sed non admodum pulchris, versibusque arctius compressis exarauit. Nouo auctori hane partem deberi apparet; sed ipse opus suum Exordii operi adiungi et pro parte eius haberi voluit, quod ex verbis eius, quæ infra in extremo capite XII (paulo ante Appellacionem abbatis) leguntur, satis elucet; ea, quæ in fol. 21 de abbate Asgoto narrantur, iis, quæ ipse inde a fol. 29 (»Cumque videret etc.) narrat, apte continuari posse putauisse videtur, nulla ratione habita eorum, quæ fol. 28 continentur. Sed hoc folium iam præcedenti quaternioni adnexum fuisse et ex parte verbis scriptis impletum (iis, ut opinor, quæ usque ad p. 204-, 4 pertinent), antequam nouus auctor opus suum anti- quiori operi adiungeret, ex eo perspicere mihi videor, quod in summo margine fol. 29, manu aliqua sextæ fere simili scripta, hæc nota reperitur^ quam Suhmius parum recte in textum recepit: De abbate Asgoto. qui de vite scola. matre nostra. ad abbatem nostrum fuit assumptus cum honore. | qui inuenit omnia bona erga nos tam intus quam foris. ex isto iam ex nouo oritur sermo prese/js. (Ultimæ duorum versuum litteræ interierunt). Hæc nota necessaria non fuisset, nisi fol. 28 iam interpositum esset, quo facto ea inter se diuulsa erant, quæ ex eius auctoris mente, qui fol 29 sqq. scripsit, cohærere debebant; nunc »introductionis loco«, ut ait Langebek (vel Suhmius), sequenti narrationi præfigenda fuit.

�� �