Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/212

Haec pagina nondum emendata est

202 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

in die Omnium Sanctorum, ob memoriam nosiri habendam perpetuo et ob remedium anime predicli conuersi, annuatim ad pitantiam dilectis in Christo filiis et fratribus nostris, Conuentui Care Insule, contulisse, ita tamen, quod omnes 5 prouentus, qui de dictis bonis prouenire poterunt, sub cura abbatum, qui pro tempore fuerint, habeantur et eorum proui- dentia mensis fratrum perpetuo amministrentur. Vt igitur hec nostra donatio firma sit et stabilis, presentem paginam fecimus sigilli nostri appensione communirj. Siqua igitur ecclesiastica

10 secularisue persona, Abbas, Cellararjus(!), Conuersus, vel Monaclius, hane nostre donationis paginam ausu temerario sciens infringere temptauerit aut quicquam de redditibus curiarum predictarum sine consensu conuentus diminuerit vel in alios usus quam mensis fratrum distraxerit, anathema sit

15 et in die judicii vltioni diuine subiaceat, cumque Dathan et Abyron, quos terra viuos absorbuit, accipiat porlionem. Actuni Anno domini .Millesimo. Ducentesimo. Quinquagesimo. Septimo. Kalendis Nouembris. In festo omnium Sanctorum. Il


�Fol. 28'". De domino Asgoto, qui uenit de Vite scola. Abbas fuit 20 ipse in domo ista xiiii^; vt habetur scriptum de moribus eius, largus exslitit diebus suis et hylaris, multa dissimulans pro tempore pre sua mansuetudine.

Qui 11 tus decimus dominus Johannes, in Do vær prope monasterium natus, qui prior exstitit ordinatus. 25 Sextus decimus dominus Boetius, non solum scriptor bonus, sed et pictor, et artificiosus in plurimis.

15, Dattian etc, cfr. Niim. 16, 31 sqq. 19. A folio 28' sexta manus incipit, quæ tempore aliquanto inferior quintå fuisse videtur, litteris valde teniiibas el acutis scribens el compendiis scriptiiræ abundans; in summo margine huius folii hæc nota fere deleta reperitar: de abbatibus quibusdam huiUvS domus tam uiuis quam mortals. 20. vt habetur scriptum, forlasse in eo opere, quod superius (p. 199, 21) commemoraium est; hæc enim neque in iis, quæ in fol. 21 , neque in iis, quæ in fol. 29 de Asgoto narrantur, dicta sunt. Idem opus etiam iis significari credo, quæ inferius p. 203, 16 sq. et p. 20i, 13 sq. et 204, 24 sq. legimus; in secreto claustri archiuio tune, cum hæc scriberentur, seruatum fuisse videtur.