Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/209

Haec pagina nondum emendata est

EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 199

.VI. annis integris et septem mensibus et dimidio. Cui etiam, vt priori domino, plurima contraria ministrationis sue tempore euenerunt; de quibus, quantum michi innotuit, paucis uerbis audire cupientibus enarrabo. Postquam factus est abbas, primo frater suus carnalis, Sueno nomine, et soror, Margareta 5 uocabulo, prope Horsnes ambo vna die interfecti fuerunt pariter, et filius ipsius abbatis naturalis, Sueno similiter nomine, quem nos Papæ appellauimus, miserabilem mortem penes nos sustinuit submersionis. Et hec omnia initium doloris eius. Ingrauescente postmodum infelicitate temporum, lo peccatis multorum exigentibus, seditio, que dudum orta fuerat inter Ducem et Regem Datie, maligni hostis inuidia con- flagrante malorum animos, in tantum incanduit, vt homines pacis sue, in quibus spem corporis sed non anime sue Rex posuerat, propter cito perituri regni cupidinem ducem ad hoc 15 animauerint, vt fratrem tam venerabilem, Regem omni regno affabilem, j| deo quoque et hominibus amabilem et numquam Fol. 2V de fratre talia suspicantem, interficere crudeliter conaretur. Et quia cunctis innotuit, quo tempore et quali morte interiit, tantum scelus describere supersedi; verumtamen qui cogno- 20 seere diligenter uoiuerit, cronica nostra et acta tem- porum discutiat, et illic inueniet, quod requiret. Mortuo itaque Rege Erico, qui viuit semper diues in Christo, non Abel, sed Babel, fauore ducum et suorum complicum in regni solio sublimatur. Qui statim contra ecclesias dei et sacra 25 monasteria furorem suum exercuit; vnde, sicut aliis ecclesiis, ita et nostro cenobio multa grauamina intulit. Et primo, vt libertate vteremur villicorum et colonorum nostrorum, quam predecessores et proaui, pater et fratres sui, Reges Danorum piissimi, nobis ante gratuito et gratia sua contulerant, ab 30 abbate Olauo et nobis fratribus trecentas marcas denariorum fratricida miser ille non timuit extorquere. Sed et Petrus

2. amministrationis fort. scrbd. 9 — 10. et hec . . eius, cfr. Marc. 13, 8. 12. conflagrante transitiue dicliim pro inflammante. 13 — 14. homines pacis sue etc, cfr. Psalm. 40, 10. 21. cronica nostra etc: hoc opus plane ignoramus, sed significanlur sine dubio Annales eiusdem generis, ciiiiis snnt Annales Ryenses et extrema pars veteris Chron. Sialandiæ similiaque scripta monachorum. 30. an (i. e. ante) C^ (autem Langebek). 31. trefcentas C^.