Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/205

Haec pagina nondum emendata est

EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 195

LJecimus fuit dominus Magnus, natione Wibergensis; Fol. 24\ de Vite scola assumplus satis regulariter apud nos uixit. Et quia minus uidebatur exercitatus forinsecus ad secularia placita (dederat enim ei deus magis cor ad precepta sua et legem uite et discipline), in ultimo colloquio, quod habuit cum secu- 5 laribus, contra se satis durum et asperum, in toto corde suo rogauit dominum, vt cito ab huiusmodi angustiis liberaretur. Et exaudiuit dominus uocem ipsius; placita enim erat deo anima eius. Vnde correptus infirmitate in ipso colloquio, adductus est ad claustrum die altera, in ipsa egritudine lo decubans, donec expirauit. Sepultus est autem in capitulo monachorum, primus ipse omnium abbatum, et decimus. Quia Brien nus primus, post depositionen!, apud Soram obiit monachus; secundus Amelius, tercius Wi 11 el mus, nn^. Brandanus, v9. Nicolaus et ix?. similiter Nicolaus apud 15 Vitescolam decesserunt; vi^. Thorkillus et viii^. Johannes Gardinalis post cessionem in domo ista in pace quieuerunt. Septimus uero est dominus Gunnerus Wibergensis epi- scopus, quem, cum diem clauserit extremum, perducat deus ad regna celorum. Decimus ergo Magnus et primus, sicut 20 dixi, in honore abbatie defunctus est. Hic prefuit monasterio duobus annis et diebus vndecim. Il


�Vndi


�ecimus fuit dominus abbas Michael, cuius anima Fol. 25. requiescat in perpetua pace; uir ualde sapiens et in cunctis

Fol. 24^ manus quarta pulchris litteris scripsit. Et hæc manus et quinta, quam mox commemorabo, etsi manifesto diuersæ sunt, tamen aliquam similitudinem cum m. 1 præferunt, scribæque hane imitari voluisse videntur. 2. post assumptus rasura dimidiam fere versus partem occupat; scriptura plane erasa est. 4 — 5. dederat.. discipline, cfr. Ecclesiastici 45, 6. 8 — 9. exaudiuit . . anitna eius : Psalm. 6, 9 (al.); Sapient. 4, 14-. 14. monacus C^. Sub nomine Briennus et ceteris nominibus lineam rubram duxit ilhiminator. ini9 = quartus, et sic in sqq. 20. in marg. est nota (XV. sec): Parv(ul)a(?) oratio. 22. Infra paginam alia manus scripsit: Vnde- cimus fuit abbas mictiael. Qui in honore abbatie defunctus est secundus; fleri potest, ut hæc manus eadem sit, cuius scriptura inde a fol. 25 incipit, scilicet manus quinta. Denique in fol. 24" in margine inxta ultimum versum incipiens nota fuit longior, tertiam fere partem vacuæ imæ paginæ occupans et, ut videtur, eadem manu

13*