Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/202

Haec pagina nondum emendata est

192 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

monachus non fieret ante mortern suam, tamen, ut credimus, merita monachi non amisit, quia semper et ubique susceptor monachorum, protector, auxiliator et defensor fuit. Dominus enim dicit: 'Qui recipit prophetam in nomine prophete, mer- 5 cedem propiiete accipiet; et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet'. Ex quibus uerbis intelligimus, quod, qui cooperator est prophete uel iusti, meritis prophete et iusti in retributione non carebit. Obijt autem .iii. Kl. Nouembris, anno pontificatus sui xxvi., et ad monasterium Fol. 23'". 10 cum magno honore tam religiosorum quam secula||rium pro- sequentium translatus atque ante magnum altare beate Marie semper uirginis est sepultus.

Cap. XXXVI. Noraina abbatura, qui prefuerunt in hoc monasterio.

Irimus abbas huius congregationis fuit domnus Brien nu s, 15 natione Anglicus, uir sapiens et eruditi sermonis, multum inter potentes secuH dilectus et in Romana curia bene notus; qui claustrum de loco ad locum usque ad locum, in quo nunc est, transtulit et multa priuilegia suo labore acquisiuit; et tandem ab officio depositus et in aliam domum missus multis 20 annis postea in religione uixit et apud Soram cursum presentis uite feliciter consummauit. Hic prefuit viii. annis.

Oecundus fuit domnus A mi Hus, natione Teuthonicus, uir prudens et quietus, orationibus et lectioni intentus; qui domum ualde pauperem suscepit, sed in breui deo auxiliante 25 bonis omnibus fecit abundare; et in Uitescola, unde assumptus fuerat, obedientiam resignans, in ea bono fine domino reddidit spiritum. Hic prefuit vii. annis.

lercius fuit domnus Willelmus, de Normannia natus,

uir bene litteratus et a rege Waldemaro multum dilectus ; qui

30 ordinem suo tempore optime custodiuit et post domnum

abbatem Henricum Uitescolam, in qua nouitius fuit, regendam

4 sqq. Qui recipit .. accipiet: Matth. 10, il. 8. nota marginalis (XV. sec): De annis fuenonis in episcopatu. 13. lUuminator pinxit XXXV {j)ro XXXVI).