Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/201

Haec pagina nondum emendata est

EXORDIVM MONASTERIl CARÆ INSVLÆ 191

grauabat, cedendi episcopatuj, cum uellet, haberet liberam facultatem, arbitrjoque tuo commisit, ut ej de episcopatus redditibus, quos plurimum augmentauerat, taliter prouideres, ut sue sustentalionis occasio nulli deinceps grauamen inferret. Nos igitur, tue atque illius postulationi annuere in hac parte 5 uolentes, fraternitatj tue per apostolica scripta mandamus, quatinus eidem episcopo, ex quo talis est uoluntas ipsius, necessitasque incumbit, auctoritate nostra tribuas cedendi licentiam et prouideas iuxta facultatem ecclesie sue, unde congrue, quoad uixerit, ualeat sustentaii. Nos autem, quod lo super hoc duxeris faciendum, ratum habendum statujmus, et precipimus inuiolabiliter obseruarj.

Cap. XXXV. De fine uite domini Svenonis episcopi.

fostquam has Htteras suscepit, confestim misit nuntios suos ad archiepiscopum, domnum uideHcet Brandanum prioreni et 15 domnum Johannem monachum, ut el suggererent, quatinus secundum mandatum domni apostolicj tenorem litterarum opere adimpleret. Sed antequam redirent uel quicquam de sibi iniunctis facerent, audierunt, quod episcopus infirmitate correptus de hac uita decessisset. || Denique cum episcopus 20 Fol. 22^ infirmaretur apud Østthorp, ita ut neque transferri neque moueri propter nimietatem doloris uUo modo potuisset, misit pro domno abbate Willelmo et fratribus, cum quibus et ego etiam adueni. Sed ipsa die, qua abbas uenit, infirmitate ingrauescente nichil loqui potuit. Secunda uero die, cum 25 inflrmitas mitior facta esset, uocatus abbas cepit eum ad- monere de salute anime sue, de confessione, de unctione, de communione corporis et sanguinis domini; quam admoni- tionem ipse Hbenter cum gratiarum actione suscepit. Loque- batur autem tune libere cum abbate et ordinauit, quid uellet 30 cuique dåre. Sed cum missa cantaretur in domo, in qua decumbebat, et iam pene cantata esset, ultima illius adueniens hora emisit spiritum, domno abbate presente et fratribus et niultis alijs. Et licet contra propositum suum accidisset, ut

21 — 22. neque /'moueri neque /•transferri C.