190 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
Cap. XXXIII.
Item rescriptum domini apostolici ad eumiem episcopum,
unde supra.
�C.
�<elestinus episcopus, seruus seruorum dei, venerabili fratri
Fol. 2r. Suenoni, Arusiensi episcopo, || salutem et apostolicam bene-
5 dictionem. Ex litteris uenerabilis fratris nostri Absalonis
Lundensis archiepiscopi et aliorum relatione didicimus, quod
fraternitas tua ita hucusque gessit sollicitudinem pontificalis
officij, ut clerus et populus tue iurisdictioni subiectus et spiri-
tualiter et temporaliter superna tibi fauente gratia susceperit
10 incrementum. Quia uero propter senectutis molestiam et multiplicitatem grauaminis, quod episcopale officium necessario comitatur, suscepto proposuisti oneri cedere, super quo pie recordationis Urbanus predecessor noster petitionem tuam ad se directam admisit et indulgentie tibi scriptum direxit, memo-
15 rati archiepiscopi duximus hec arbitrio committenda, ut et ipse tibi cedendi episcopatuj, cum requisieris, licentiam tribuat et prouideat iuxta facultatem ecclesie tue de bonis eius, unde honeste ualeas sustentari, et faciat, que super hoc statuerit, firmiter obseruari.
Cap. XXXIV. 20 Item littere domini apostolici ad archiepiscopum pro eodem
episcopo, unde supra.
V><elestinus episcopus, seruus seruorum dei, uenerabili
fratri Absaloni, Lundensi archiepiscopo, salutem et apostolicam
benedictionem. Eam de tua sinceritate conscientiam semper
25 habuimus, ut auctoritate sedis apostolice non requireres exe-
quendum, nisi quod nosceres equitate honestateque subnixum.
Vnde tanto securius tue postulationibus fraternitatis annuimus,
quanto puritatem conscientie tue certiori apud nos experi-
Foi. 22. mento tene||mus. Sicut autem tua nobis caritas litteris inti-
30 mauit, et ex litterarum uenerabilis fratris nostri Suenonis
. Arusiensis episcopi tenore perspeximus, felicis memorie Urbanus
papa, predecessor noster, episcopo iam dicto indulsit, ut, quja
eum senectutis molestia et pastoralis nimium soUicitudo
5. nostri (nri) supra v. add. m. 1 C. 8. iuriditioni C. 13. predefceffor C. 18. hoc sup. v. add. m. 1 C. 28. consc,entie C.
�