EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 189
Et inde est, quod in libris nostris sunt littere auree et depicte; quod ordo nobis facere non concedit, sed factas ab alijs et in elemosinam datas licet accipere. Tantum laborauit et sollicitus fuit in libris acquirendis, ut, si nichil aliud fecisset, hoc ei solum credimus sufficere ad salutem, cum per lectionem 5 sanctam multi cotidie de profund o uiciorum liberentur et in superne ciuitatis edificio quasi lapides uiuj et bene politi manu summi artificis disponantur, quorum profectibus et meritis adiutus in perpetuum cum eis letatur. Hee de moribus domni Suenonis episcopi dicta sufficiant; nunc dicendum est, lo quomodo impetrauit licentiam a domno apostolico, ut cederet oneri episcopalis officij et || ad quietem claustralem se trans- Fol. 21' ferret.
Cap. XXXII. Rescriptura domni apostolici ad eundem episcopum.
» Vrbanus episcopus, seruus seruorum dei, venerabili fratri 15 Suenoni, Arusiensi episcopo, salutem et apostolicam benedic- tionem. Cum ea requiruntur a nobis, que de salutis uidentur eonsideratione procedere, non debemus nos difficiles ostendere, sed facilem potius petentibus prebere consensum. Sicut autem ex tua est nobis parte propositum, episcopalis amministrationis 20 difficultatem attendens, que multis sepe occupationibus est implicita, ad claustralem te quietem proposuisti transferre; et super hoc auctoritatem duxisti apostolicam requirendam, sine qua id tibi facere non liceret. Volentes igitur in hac parte tuis postulationibus acquiescere, presentis tibi scripti pagina 25 duximus indulgendum, ut cedendi eidem episcopatuj et trans- ferendi te ad locum quietis, cum uolueris, liberam habeas facultatem.«
Cumque hane licentiam impetrasset et claustrum decre- uisset intrare, dominus rex Waldemarus ex hac uita decessit, 30 simul et apostolicus Urbanus. Et quia multa erant, que adhuc addere uoluit his, que prius dederat claustro, et priui- legijs confirmare, rursum cum consilio domni archiepiscopi misit ad dominum apostolicum Celestinum; et tale rescriptum super priori licentia ab eo recepit. 35
7. lapides uiui, cfr. Petr. ep. I, 2,^sqq.; Ephes. 2,20 sqq.
�