Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/198

Haec pagina nondum emendata est

188 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

sitate cogente aliquando calicem unum minus aplum eo ignorante de altari distraxit; sed pro uno calice plures calices fecit parari, qui usque hodie sunt in ministerio diuino. Affir- mabat autem se ualde confundi, si penuria fratrum aliquo 5 inditio ad noticiam secularium posset deuenire. Ipse supplebat defectum annone, et omnes simul defectus monasterij, qui ad noticjam eius peruenerunt, reficiebat, ita ut nec mercedes mercennariorum pateretur deesse. Omnibus omnia se fecit, ut omnium merita sua faceret. Nunquam ueniens ad clau-

10 strum, ex quo consuetudines monachorum sciuit, ultra pro- cessit equo quam ad portam, et recedens non nisi extra portam equum ascendit. Vnde quidam usque hodie exemplum eius imitantes hoc idem faciunt. Si forte occurrisset conuentui eunti ad laborem uel inde redeunti, retrahebat se, dicens

15 indignum se esse obuiare eis, cum quibus semper et inter quos affirmabat angelos dej ad custodiam deambulare. Si autem equo insedisset et non posset diuertere, nisi rediret, descendebat, et omnes cum eo, et humihter stabat, donec fratres pertransirent In tanta pace et tranquilHtate claustrum

20 et res claustri custodiuit, ut nunquam ahquis abbatum, qui

in diebus eius prefuerunt, necesse haberet pro quacunque

Fol. 20\ causa uel semel ad commune placitum secularium || uenire,

quia tam cierici quam laici in summa ueneratione fratres

habebant, uidentes episcopum pro eis semper et ubique fir-

25 miter stare. Ipse custodiebat exterius, ipse reficiebat interius. Reficiebat, dico, non solum cibo carnali, sed multo magis spiritual!, replens armarium fratrum libris scripture diuine. Primum ferculum spirituale, quod eis acquisiuit, fuit opus Moralium beati Gregorij, quod dulcius est et plus sapit anime

30 omnibus alijs lectionibus. Deinde, ubicunque audisset aliquod uolumen, quod mores posset edificare, non cessauit, donec illud haberet. Fecit etiam scribi historias diuersas, qui est cibus paruulorum, prout abbas ei suggessit. Ipse fecit parari pergamenum, ipse conduxit scriptores et illuminatores, et

35 omnem curam et diligentiam adhibuit, ut nichil eis deesset.

2. distraxit = vendidit. 8. Omnibus . . fecit, cfr. Corinth. I, 9,22. 10. consuetuedines C. 17. insidisset C. 32. historias diuersas: significari videntur tales libri, quales sunt Petri Alfonsi Disciplina clericalis et similes.