Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/197

Haec pagina nondum emendata est

EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 187

marum, aliquid de moribus eiusdem episcopi diccre delcctat. Quantum enim ex factis et uerbis et hilaritate uultus eius perpendere potuimus, super omnia post deum monachos et conuersos ordinis Cisterciensis diligebat, ita ut nunquam, si possibile esset, eorum presentia corporali uellet carere, quorum 5 nimirum memoriam dulci recordatione iugiter retinebat. Deni- que siquis monachos absentes || in conspectu eius nominasset, Fol. 19"^ de sola nominatione eorum facies eius hilaris fiebat, quacun- que mesticie nebula tegebatur. Vnde et ministri ejus hoc intelHgentes, quotienscunque uidissent eum ahqua indignatione lo turbatum, ahquando ueritate aliquando arte solebant intrare ad eum et dicere: »Quantum possumus a longe discernere, monachus uel conuersus uenit per uiam.« Ad quorum uoces ita gaudens et iocundus reddebatur, ae si nichil indignationis animo concepisset. Valde enim gaudere solebat, siquis fra- 15 trum aliquid ab eo petere uoluisset, nec quisquam paratior inueniebatur ad petendum quam ille ad dandum. Vnde domnus abbas et fratres, timentes eius alacritatem offendere, non solum non petebant nimie ab eo, sed etiam, que sponte off'erebat, sepius recusabant accipere; quod ei ualde erat 20 molestum. Aliquando optulit abbati animalia et queque alia, et nolebat accipere; et ille leniter subridens dixit ( — quod postea experimento didicimus — ), quod scilicet abbas libenter uellet accipere, quando nullus ei aliquid offerret. Quicquid minus fecit, nobis imputandum est, non ei, qui noluimus eius 25 magnum feruorem saltem uoluntate nostra implere. Sepe ammonebat, ut aliquod memorabile opus inciperemus, dicens : »Operamini, dum tempus habetis; me autem non semper habebitis.« Sicut pater unicum amat filium, ita omnes pariter et singulos diligebat et sicut angelos dei summa ueneratione 30 honorabat; || et nimis contristabatur, quando forte aliqua neces- Fol. 20 sitas fratrum ab eo celabatur. Denique domnus abbas neces-

11. ali- in dextro margine, deinde quando ueritate aliquando arte ante versam sequentem in sinistro margine suppleuit m. 1 C 15. eni C, sed etiam, ni fallor, scribi oportuit. 21. queq; h. 1. significare piito quæquæ (alia, quæcunque erant) 23. abbas supra vers. add. m. 1 C. 28 sq. Operamini . . habebitis, cfr. Galat. 6, 10; Matth. 26, 11. 29. sicut . . filium, cfr. Reg. II, 1, 26. 30. sicut angelos dei, cfr. Galat. 4, /4; Gen. 18,2; 19, 1 al.