EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 185
quos proprijs manibus uel sumptibus excolunt, siue de nutri- mentis animalium suorum de benignitale sedis apostolice || omnino liberi sunt et inmunes, ita ut ab eis nullus unquam, Fol. is'"- quantumcunque religiosus uel preditus dignitate, nedum clericus secularis, decimas exigere audeat uel quomodolibet 5 extorquere.
Cap. XXX.
Priuilegium domini pape Urbani de plenaria libertale monachorum
super decimis «d petitionern eiusdem episcopi.
VRBANVS episcopus, seruus seruorum dei, uenerabilibus fratribus Absaloni Lundensi archiepiscopo, apostolice sedis 10 legato, et sufTraganeis eius, et dilectis filijs abbatibus, prioribus, archidiaconis, decanis et presbiteris in eisdeni episcopatibus constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Quia ple- rumque ueritatis integritas per minorem intelligentiam aut maliciam hominum deprauatur, non uidetur incongruum, si 15 ea etiam, que manifeste dicta uidentur, ad omnem ambi- guitatis scrupulum remouendum euidentius exponantur, et turbatoribus ueritatis omnis auferatur contradictionis occasio, qua ea, que recte dicta sunt, aliqua ualeant obumbratione fuscari. Accepimus autem, quod, cum fratribus Careinsule, 20 sicut alijs omnibus Cisterciensis ordinis fratribus, a patribus et predecessoribus nostris concessum sit et a nobis ipsis post- modum indultum et confirmatum, ut de laboribus, quos pro- prijs manibus aut sumptibus excolunt, nemini decimas soluere teneantur, quidam ab eis nichilominus contra indulgentiam 25 sedis apostolice decimas exigere et extorquere presumunt et, praua et sinistra interpretatione apostolicorum priuilegiorum capitulum peruertentes, asserunt de noualibus debere intelligi, ubi noscitur de laboribus esse inscriptum. Quoniam igitur manifestum est omnibus, qui recte || sapiunt, interpretationem 30 Fol. 18^ huiusmodi peruersam esse et intellectui sano contrariam, cum secundum capitulum illud a solutione decimarum tam de terris illis, quas deduxerunt uel deducunt ad cultum, quam etiam de terris cultis, quas proprijs manibus uel sumptibus excolunt, liberi sint penitus et inmunes, nec ullus contra eos 35
19. "^umbratione corr. m. 1 C. 22. predefcefroribus C.
�