184 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
latis condens elogium in testamente relinquenda conscripsit,
hoc tenore confirmamus, ut, quod prefatum fratrem et coepi-
scopum nostrum Suenonem iure contingit hereditario, aut
iusto precio comparaujt, secundum testamenti sui tenorem
5 nostre auctoritatis confirmamus testimonio, ut cuiuslibet
calumpnie ujs expiret extincta. Vt ergo huius donationis et
nostre confirmationis series perpetuata consistat, sigilli nostri
testimonio confirmamus. Quicunque huius testamentarie dona-
Fol. 17". tionis seu nostre |( confirmationis temerarius uiolator siue
10 concussor extiterit, auctoritate dei patris et beati Petri apostoU,
cuius uice fungimur, nisi resipuerit, perpetuo anathemate
innodamus.
rTec prescripta priuilegia domnus Sueno episcopus diu ante mortem suam acquisiujt, et, ut ea optinere posset, multis
15 postulationibus et magnis muneribvs regem sepius placabat. Misit etiam Romam semel et secundo magnis sumptibus et expensis, et plura priuilegia optinuit, non solum de his, que ipse dedit, sed et de cunctis possessionibus claustri iuste acquisitis uel acquirendis; que quia longo tempore sine reno
20 uatione possunt custodiri, non ea iudicauimus hic inserenda. Quedam tamen uolumus hic inserere, ut, cum necesse fuerit, ad manum sint inspicienda, et memoria defuncti deo uiuentis in cordibus omnium semper innouata dulcescat. Scripserat ergo ahquando domino apostolico Alexandro, querens ab eo
25 super inquietatione decimarum, quas quidam expetebant a monachis, et tale rescriptum ab eo recepit:
Cap. XXIX. Rescriptum domini pape Alexandri ad Suenonem episcopum.
rVlexander episcopus, seruus seruorum dej, uenerabili fratri Suenoni Arusiensi episcopo salutem et apostoiicam bene- 30 dictionem. Cum tua nos fraternitas consuluerit, utrum fratres Cisterciensis ordinis sacerdotibus uel alijs clericis secularibus decimas soluere teneantur, super hoc tue prudentie taliter respondemus, quod a solutione decimarum de laboribus suis,
16. etiam supra v. add. m. t C, item 24 aliquando. 20. non ea C; malim non omia. 30. ffnitatis C.
�