182 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
tenemur annuere, in his precipue negotijs, que ex fonte pie- tatis procedere et pauperum Christi proficuo noscuntur inten- dere. Factum itaque Suenonis Arusiensis episcopi coUaudamus, quod in nostra presentia anno ab incarnatione domini m.c.Ixxx.iu. 5 VI'° Kt. Septembiis fecit, elemosinam suam griseis de Cara- insula monachis largiendo, quedam uidelicet predia, que partim patrimonij iure, partim emptione obtinuit, in uillulis istis: Karlebu, Altethorp, Øgethorp, Røzmose, Ening, Hage- thuet, Hildestad, insuper autem et iumenta indomita, que-
10 cunque ei in Sundreliereth pertinere noscuntur. Quod nos quidem, quia consulte et ex sola deuotione factum nouimus, omnimodis approbamus et, ne ab aliquo in irritum reuocetur, regia auctoritate munientes roboramus. Quod siquis forsitan infringere aut euacuare presumpserit, sicut diuine ultioni ex-
15 communicatus subiacere non ambigitur, ita regie maiestatis offense subiectus reprimatur.
Cap. XXVII. Priuilegium doraiai arcliiepiscopi Absalonis.
jf\bsalon, dei gratia sancte Lundensis ecclesie archiepi- scopus, apostolice sedis legatus, Suethie primas, dilecto in
20 Christo Willelmo, abbati de Carainsula, ceterisque fratribus domino inibi militantibus salutem cum paterno aftectu. Prouida patrum decreuit antiquitas ad prauorum refrenandos insultus, ne in honestius statutis dolum attemptent cudere, commendabilis esse nobilitatis, intentione perspecta donantis,
25 que bene gesta sunt, approbare, communire pro uiribus ae
Fol. 16". confirmare. Vix enim tanijtis aut tot quid reperitur uigoribus
stipatum, quin ad id laboret calumpnia dissoluendum. Nos
itaque, propensius pontificis uestri Suenonis diu memorandi
deuotione considerata, dum nil preter zelum domini, nil illi-
30 citum, nil, quod iure genujno liuoris emuli possint corrodere, in eius donatione perspexerimus, qua superne gratie obtenlu partem conquisitorum licite, sed et optimatibus regni consen- tientibus atque presentibus, uobis contulit, celitus nobis collata auctoritate prefato loco, necnon et fratribus ordinis Cister-
26. reppitur C. 30. genuino liuoris = dente liuoris.
�