EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 181
Lundensis ecclesie archiepiscopo, Romane sedis legalo, Walde- maro Sleswicensi electo, Omero Burlanensi episcopo, Stenaro Wexioensis ecclesie episcopo, Walberto abbate de Esrom. Quod siquis forsitan || infringere aut quolibet modo turbare Fol. 15", temptaueril, ex auctoritale dei omnipotentis a fidelium coin- 5 munione sequestratus, doiiec cessauerit, excommunicationis sententie subiaceat et, iiisi resipuerit, eterno supplicio depu- tatus succumbat.«
Cap. XXV. Priuilegium domini regis Waldemari.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Waldemarns dei 10 gratia rex Danorum. Gratias agimus ei, cuius gratia mentem hominis nolentem preuenire dignatur, ut uelit, et uolentem adiuuat, ut possit. Qui etiam ex superliabundanti sue boni- tatis fecunditate mentem Svenonis episcopi ad hoc illustrauit, ut pro salute anime sue omnia predia sua de Divrse in 15 prouincia Sundre hereth, que aut ex patrimonio suo prouene- runt, siue ea, que emptione obtinuit uel optinuerit, insuper et predia sua de Karlebu et quedam alja de bonis suis, que proprio suo priuilegio inscripta reliquit, usibus monachorum de Øm plenarie assignaret, sub hac tamen conditione, ut liec 20 omnia sue, dum uixerit, ordinationi disponenda subiaceant, et eo moriente ipsorum monachorum usibus et ordinationi, nullo contradicente siue renitente, relicta remaneant. Nos uero, quia instis bonorum uotis effectu prosequente tenemur annuere, predictum memorati pontificis propositum laudamus et nostra 25 auctoritate et consensu confnmamus. Siquis autem id, quod ab eo factum et nostra auctoritate confirmatum cognouerit, nichilominus obloquendo euacuare temptauerit, tam regie maiestatis offense quam ecclesiastice censure subiectus non audiatur. 30
Cap. XXVI. Priuilegium domini regis Kaniili, filij regis Waldemari.
Ivanutus, dei gratia rex Danorum, fidelibus in Christo sancte matrjs ecclesie filijs, prelalis el subditis, ueritati fauora- biliter intendere. Justa || petentium uotis effectu prosequente Fol. le"".
25. /pontificis /memorati C.
�