Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/190

Haec pagina nondum emendata est

180 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

preterea, ut memoratj fratres omnia iumenta nostra indomita, que in supradictis predijs pascuntur, cum ceteris animalibus earundem mansionum sine diminutione percipiant.« 

Cap. XXIV. Item aliud testamentum.

5 » Ireteritorum memoriam occupat obliuionis erugo, cum id,

quod factum est, euidentis testimonij non apparet inditio;

sicque facti ignorantia ueritatj nonnunquam preiudicium parit,

cum in argumentum ipsius aliquam certitudinem priorum

Fol. IS'". negli||gentia non relinquit. Igitur ad uitandum erroris huius

10 obstaculum, Ego Sveno, dei gratia Arusiensis ecclesie uocatus episcopus, fragilitatis mee et excessuum non immemor, quod pro remissione peccatorum meorum ecclesia teste rectoribusque ecclesie presentibus quidem et consentientibus feci, quo minus a memoria excideret, presenti cartule inscriptum reliqui.

15 Nouerit itaque presentium posterorumque deuotio, quod ego, cum in bonis ecclesie multiplicandis sedulus satis et soUicitus laborassem, aliquam saltem prediorum partjculam pauperum Christi, grisiorum uidelicet monachorum de Carainsula, usibus assignare consultum duxi. Predictis igitur fratribus et loco

20 uillulam quandam nomine Karlebv, quam ab eis antea neces- sitate quadam compulsis obtinui, iterum assignando reddidi. Predia etiam qualiacunque in uillulis istis, scilicet Attethorp, Øgethorp, Røzmose, Eninge, Hagethuet, Hildestat, que patri- monij iure aut emptionis titulo optinuj, quecunque in predictis

25 uillulis tam in siluis quam in agris a me in obitu possessa inueniuntur, omnia quidem numero multa, sed precio pauca, quia sunt maritima et paganorum incursibus exposita, memo- ratis fratribus et loco assignaui. Preterea eorundem fratrum usibus iumenta indomita, quecunque michi attinere noscuntur

30 in Sundre hereth, assignando tradidi. Ego episcopus Sueno hoc testamentum feci anno ab incarnatione domini m.c.Ixxx.iii. Vr° Kt. Septembris, presentibus regn i principibus et ecclesie prelatis, istis uidelicet: Kanuto reuerentissimo rege Danorum et fratre eius Waldemaro duce, necnon Absalone, venerabili

17. /partjculam /prediorum C. 25 — 26. /'inueniuntur /"possessa C. 31. M.c.lxx.ui c ierrore pro Ixxx).