174 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
et de quibus fratres nullam restitutionem usque hodie conse- cuti sunt, sicut nec de terra in Culsne, ualente .1111°. marcas auri, que per uiolentiam etiam ablata est eisdem fratribus. De quibus omnibus, dum nunc alia scribimus, post in litteris 5 domini apostolici dicemus, Igitur fratres statim relatu ami- corum suorum conatum mulieris cognoscentes, conuocatis duobus familiaribus suis, Nicolao Nøth et Glip de Ahbarth, dederunt eis terram in Mesing, ualentem .x. marcas argenti, ita ut Nicolaus haberet viii. marcas et Glip duas, quatinus
10 ipsi efficerent apud regem, ut uel terram suam in Hathelef reciperet uel, quantum uellet, de possessionibus clavstri haberet, et ipsi fratres rehaberent duas partes de Weng, et rete, quod eis parabatur, euitare possent. Con festim itaque hi duo cum celeritate per Fioniam et Selandiam insecuti regem,
15 et super instanti negotio sepius conuenientes, tandem nimietate promissorum eum superantes, ad hoc compulerunt, ut aliud concambium faceret, in quo fratres receperunt duas partes de Weng, et rex terram eorum in Eskingbec, ualentem .ni. marcas auri, et uillas istas Fardale, Smaheng et Wole optmuit, et Fol. ir'. 20 filius eius Kanutus iure hereditario post eum; et ipse mori||ens dedit Smaheng et Wole concubine sue.
Cap. XVIII.
Littere domini apostolici ad regem pro ornamentis ecclesie
de Weng et terra de Culsne.
/jLlexander episcopus, seruus seruorum dei, karissimo in
25 Christo filio Waldemaro, illustri Danorum regi, salutem et
apostolicam benedictionem. Nouerit excellentia tua, nos
uenerabilibus fratribus nostris, Suenoni Arusiensi et Nicolao
Wibergensi episcopis, in mandatis dedisse, quod nobilem
mulierem Margaretam diligenter et studiose commoneant, ut
30 dilectis filijs nostris Brienno abbati et fratribus monasterij
sancte Marie de Calue terram de Culsne, quam eis per
uiolentiam dicitur abstuhsse, nec non et ornamenta sua in
ecclesia de Weng, que, sicut audiuimus, armata manu rapere
et asportare presumpsit, absque dilatione restituat et in pace
35 dimittat, aut sub iamdictorum episcoporum examine memorato
19. istas supra vers. add. C m. 1. optunuit C
�