168 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
fecit cum episcopo Suenone, in quo episcopus accepit Thor- stenisthorp, et rex optinuit Sahebroch; et dedit illud Emero capellano suo pro seruitio, quo patri suo et sibi seiuierat; et Emerus .v. annis antequam moreretur dedit meliorem bolam 5 beate Marie et fratribus de Carainsula pro redemptione anime sue et alteram pro pecunia heredibus suis post niortem eius soluenda, trådens abbati priuilegium, quod sibi rex dederat, hane tiabens continentiam :
Cap. XI. Priuilegium regis de Sahebroh.
Fol. 7". 10 II In nomine sancte et indiuidue trinitatis ego Kanutus, dei gratia Danorum Sclauorumque rex, uniuersitati fidelium in perpetuum. Equitatis et iusticie ratio persuadet nos cunctorum oportunitatibus de nostra liberalitate bene sperantium, quantum in nobis est, optatum conferre subsidium. Verum pre ceteris
15 munificentie manum eis porrigere tenemur, qui diutini laboris studio, nostro fideliter inherentes obsequio, ad iusta compen- sanda premia gratuitis meritorum commertijs nostram propen- sius incitauerunt benignitatem. Indecens enim et incongruum reputatur, ut fructu sui laboris fraudetur industrius, cum ex-
20 probrata credantur seruitia, si irremunerata negligantur. Et inde est, quod tam posteris quam modernis notificare pagine presentis auctoritate decreuimus, nos Emero capellano nostro duos mansos, quos a Suenone Arusiense(!) episcopo in uilla, que Sahebroch appellatur, acquisiuimus, in premium sui inde-
25 fessi famulatus, quem tam michi quam felicis memorie regi Waldemaro, patri meo, annis plurimis impendisse dinoscitur, legaliter scotando contulisse. Quos et sue dispositioni tante stabilitatis certitudine addiximus, ut liceat sibi eos uendere seu sub testamento, cui uoluerit, relinquere uel quacunque
30 rationabili alienatione in dominium cuiuslibet persone trans- ferre. Ceterum cum prona sint ad fraudes presentis etatis studia, adeo ut in uerbis fides, in pactis slabilitas uix possit inueniri, non minor in conseruandis quam in inueniendis rebus est adhibenda cautela. Quocirca, ut huius nostre donationis
35 accuratio rata ae iure perpetuo inconcussa teneatur, priuilegij nostri declaratione eam attentius consolidare procurauimus,
25. m C, ut solet.
�