EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 167
salutem et apostolicam benedictionem. Lilteris deuotionis tue, dilecte fili abbas, debita benignitate receptis, ex earum tenore comperimus, qiiod Eskillus Arusiensis episcopus, cum ecclesie uestre locum minus aptum religioni concessisset, postea pro predicto loco alium aptiorem uobis donauit. Vnde 5 te, fili abbas, nostrum super hoc consilium exposcente, pro eo quod episcopus ille aliquando errori consensit, qui tamen factum suum in districto examine positus reprobauit, nos cum uenerabili fratre nostro Eskillo, Lundensi archiepiscopo, et alijs fratribus nostris satis super hac re deliberauimus; que lo eidem archiepiscopo placuit, et assensum tribuit pariter et fauorem. Nos igitur, || paci et tranquillitati uestre paterna Fol. t"". solHcitudine prouidere uolentes, uobis et per uos ecclesie uestre locum ipsum auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, statuentes, ut nuUi 15 omnino hominum liceat hane paginam nostre confirmationis infringere uel ei aliquatenus contraire. Siquis autem id attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incur- surum. 20
Cap. IX.
Quod Eskillus episcopus resignauit, quod prius dederat de
episcopatu in Saebroch, pro Smaeng ad episcopatura etiam
pertinente, ut in eo construeretur raonasterium.
Oiquis cupit scire, quis fuerit primus uel secundus locus, de quibus apostolicus in litteris scribit ad abbatem Henricum, 25 sciat, primum locum esse Sahebroch, qui fuit de episcopatu Arusiensi; sed quia aptus non fuerat, cum consilio et uolun- tate domini regis Waldemar! resignauit illum episcopatui; et secundum fuisse Smaheng, qui ad episcopatum {etiam/ pertine- bat, qui et traditus est abbati Henrico ad construendum 30 monasterium et est confirmatus ab apostolico.
Cap. X. Quomodo monactii tiabuerunt Sahebroh.
Oiquis etiam scire desiderat, quomodo monachi habuerunt Sahebroch, sciat, quoniam dominus rex Kanutus concambium
23. manasterium C {rubricalor). 29. etiam addidi.
�