EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 165
Quod quia, si ita est, ex mutatione dextere excelsi processisse confidimus, gratum et acceptum tenemus, et quod exinde a uobis cum assensu et fauore predicti regis salubri noscitur prouisione statutum, ratum et firmum habemus, prudentiam uestram rogantes atque monentes, quatenus eidem regi sugge- 5 rere et attentius suadere curetis, ut ad incrementum et augmentum ipsius monasterij regia pietate intendat, et in deuotione beati Petri ae nostra firmus immobilisque consistens uenerabilem fratrem nostrum Eskillum, Lundensem archiepi- scopum, apostolice sedis legatum, uirum religiosum et deo lo acceptum, reuerenter ae deuote ad ecclesiam propriam reuocet et ei honorem ae gratiam, quam decet, impendat. Credimus enim et speramus in domino, quod ad honorem, exaltationem et fidelitatem eiusdem puro animo et affectione intendet et toti regno utilis et fructuosus existet. Nichilominus et uobis 15 mandamus, ut, qui ad onus pontificale uocati sunt, sed nondum culmen honoris adepti, ad eundem archiepiscopum, si tam cito non redierit, humiliter et deuote accedant et ordines ae consecrationis munus de manu eius percipiant. Periculosum enim existit ecclesias dei diutius |1 solatio pastoris 20 Fol. 6*^ uacare.
Cap. VI.
Priuilegium dotnni regis Waldemar!, quod dedit monaslerio et
fratribus de Weng.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis ego Waldemarus, dei gratia rex Danorum, omnibus diuine matris ecclesie filijs, 25 tam futuris quam presentibus, pie ae catholice in Dacia degentibus, post huius uite curriculum interminabile cum Christo optinere brauium. Quoniam deo disponente, quamuis meritis nostris rainime exigentibus, totius regni monarchiam suscepimus, ob id scilicet uniuersis, et diuinis et humanis, 30 quanlum domino opitulante nostra sufficit ualitudo, prodesse curabimus. Credentes igitur resurrectionem et post huius uite I mortern cum illis, qui domum dei decorauerunt, nos in eternis tabernaculis portionem habituros, notificamus, nos monasterio
25. /'rex danorum I dei gratia C. 28. Qm C, id est Quoniam; Langebek pro hoc iibique errore quum scripsit. 33 decor domus dei: Psalm. 25,8. 33 — 34. æterna labernacula: Luc. 16,9.
�