164 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
regiam excellentiam \tuani) rogamus alque moiiemus, qiiatenus in deuotione beati Petri ae nostra, sicut bene cepisti, ex quo es ad unitatem ecclesie reuersus, lirmus et immobilis perse- ueres et episcopos et uniuersum clerum et populum de regno
o tuo ad hoc ipsum moneas diligentius et horteris, venerabilem quoque fratrem nostrum Eskillum, Lundensem archiepiscopuni, apostolice sedis legatum, uirum religiosum atque discretum et, sicut credimus, deo et hominibus ualde acceptum, tibi quoque et regno tuo fidelissimuni, ad ecclesiam suam deuote
10 et honorifice reuoces et ei honorem et gratiam, quam decet, tanquam spirituali patri impendas, et iura et bona ecclesie sue regia protectione defendas atque conserues. Confidimus enim et speramus in domino, quod per eius industriam lionor et gloria magnitudinis tue augebitur, et tam tibi quam heredi
15 tuo et regno plurima incrementa et commoda domino auxili- ante succedent.
Cap. V.
Item ad episcopos de mutatione eiusdem claustri et reuocatione
eiusdem arctiiepiscopi.
r\lexander episcopus, seruus seruorum dei, venerabilibus
20 fratribus Absaloni Roskeldensi et Tuconi Burgalenensi episcopis,
dilectis quoque filijs Radulpho Ripensi et Suenoni Arusiensi
electis salutem et apostolicam benedictionem. Ex litteris
uestris et karissimi in Christo filij nostri Waldemari, illustris
Danorum regis, nuper accepimus, quomodo ipse, sicut uir
25 catholicus, superne contemplationis amore succensus et diuina
Fol. 5\ gratia inspiratus, atten||dens monasterium de Weng, quod
antecessores eius pro anime sue remedio fundarunt et largis
et amplis beneficijs et possessionibus dilatarunt, ualde fuisse
attritum et tam spiritualiter quam temporaliter diminutum,
30 ad eius reformationen! simul cum consilio uestro utiliter et
feruenter intendit, et, abbate eiusdem loci de magistro discipulo
facto, fratribus Cisterciensis ordinis ad religionis et honestatis
obseruantiam in eo restaurandam idem monasterium concessit.
�1. tuam addendum putaui. 12 — 13. confldere et sperare in
domino: Philipp. 2, 19. 24, al. 24. /'regis /danoii. C. 25. cotholicusC.
�