EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 16.3
gaudere solebat de piofectu et prosperitate ordinis Cister- ciensis, et abbati domum reuertenti litteras regi et electo atque aliis episcopis deferendas tradidit et sibimet piiuilegium, quod petebat.
Cap. IV.
Liltere domni apostolici ad regem de mutatione claustri de Weng 5 et de reuocatione Eskilli archiepiscopi.
II /\lexander episcopus, seruus seruorum dei, karissimo in Fol. 4v Christo filio Waldemaro, illustri Danorum regi, salutem et apostolicam benedictionem. Cum audimus te circa ea, que deo placitura sunt et regiam deceant dignitatem et ad salutem lo anime tue, uirtutis quoque ae religionis incrementum perti- neant, soUicitum et intentum existere, gaudio gaudemus, et tue sublimitatis industriam affectuosis super hoc in domino laudibus commendamus. Ex tenore siquidem litterarum tuarum et quorundam episcoporum in tuo regno consistentium 15 accepimus, quomodo tu diuine pietatis amore inductus, con- siderans monasterium de Weng, quod antecessores tui pro anime sue remedio fundarunt et largis et magnis posses- sionibus ampliarunt, tam spiritualiter quam temporaliter fuisse attritum et plurimum diminutum, ad eius reformationen! cum 20 eorundem episcoporum consilio intendisti, et, abbate, cui fuerat prius concessum, de magistro discipulo facto, fratribus ordinis Cisterciensis ad religionis et honestatis obseruantiam in eo restaurandam idem monasterium contulisti. Quod utique, si ita est, quia ex inspiratione diuine gratie et mutatione dextere 25 excelsi processisse speramus, gratum acceptumque tenentes, quod inde a tua serenitate cum consilio eorundem episcoporum salubri noscitur prouisione statutum, ratum et firmum habe- mus, celsitudinem tuam rogantes, monentes et exhortantes in domino atque in peccatorum ueniam iniungentes, quatenus 30 ad incrementum et releuationem prefati monasterij feruenter ae deuote intendas et religiosos ui||ros, quos illuc de assensu Fol. 5'". tuo et fauore dilectus filius noster Sueno Arusiensis eleetus induxit, diligere ae manutenere studeas et eorum bona con- sueta clementia et pietate seruare. Preterea nichilominus 35
12. gaudio gaudere: Isai. 66,10; Matth. 2,10, al. 18. largis scripsi {ilt est p. 164,27); longis C.
11*
�