S
Precone igitur denunciante proclamari iussil, solos illos regis
clementiam experturos arctiorisque familiaritalis priuilegio pre
aliis fruituros, qui in regis honorem calerueque mililaris
decoreni bipennibus niucronumque capulis deauralis coruscarenl.
Cedit enim honori principis, si eum cetus militaris corona,
fulgentibus insignis armis, undiciue secus comitetur. Hoc
edicto promulgato hi, (juos rei familiaris urgebat inopia, se
a phalange locupletiore secernere et ueluti prorsus alicnos
seiungere decreuerunt. Nec mora: fabrilibus officinis
perstrepentibus uniuerse resonant ciuitates. Quippe omnis ornatus
auro prius conspicuus aurifabrorum opera in massani
conflatur, ut, quod antea in uanos usus fastus militaris collegerat,
eo exquisita aurifabrorum ingeniositas bipennes et capulos
uenustaret. Ex quo accidit, ut, quomodo mens humana ad
ambitionem procliuis esse solet, unusquisque militum,
suinptibus haud pareens, commilitonem et sodalem suum armorum
splendore artificioque precellere conaretur. Unde liquet, eos
tantum elegantem armorum decere ornatum, qui iautioris
fortune auspiciis nati sunt et educati. Cum autem ad edicti
regii normam numerosa phalanx, nouo quodam armorum
decore resplendens, in Kanuti aulam confluxisset, placuit, ut
uniuersa multitudo certo calculationis numero supputaretur.
Cuius summa tria millia militum selectorum expleuit. Quam
cateruam suo idiomate Thinglith nuncupari placuit.
CAP. III.
DE CAVSA INSTITVTIONIS.
Cum itaque Kanutus rex tam dissonos gentium ritus uni coadunasset familie, opus erat, ut tanti regis exercitus, utpote ex uariis collectus nationibus, uniuersis uidelicet regnis ditioni sue subiugatis, cuius tamen mores immensa uarietate discrepabant, ad uniformem castrensis discipline tenorem seruandum adigeretur. Nihil etenim honestos commilitones magis decet, quam ut, omni controuersia sopita, uni domino, adinuicem
Ad S. 29. castrensis disciplinæ tenorem = Saxu p. 526, 1.