Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/70

Haec pagina nondum emendata est
64
SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

X


SVENONIS AGGONIS F.


LEX CASTRENSIS SIVE CVRIE.

PROCEMIVM.


Cum multa nobis indagatione curiosa 〈reperta〉 reliquerit antiquitas posteris, curialis societatis et confederationis studuit etiam utilitati prouidere, ne uaga libertate potita effrenis contubernii iuuentus militaris mutuis se impune lacessire potuissent contumeliis. Vt 〈enim〉 improborum refrenaret audaciam, sanciuit legem promulgandam, quam suo Witherlogh nuncupauit idiomate; quam nos Latino sermone, licet uocabulo minus appropriato, legem castrensem et militarem uel legem curie possumus appellare. Quam quidem temporis uetustate prossus antiquasset obliuio, utpote raris admodum tune temporis existentibus, qui priscorum, licet illustrium, gesta memorie commendarent, nisi totius regni Dacie Absalon metropolitanus illustris consueta curiositate circumspectaque ae prouida deliberatione cum nutritio suo, rege uidelicet Canuto, primi Valdemari filio, in matriculam conscripsisset. Nam quod uetustatis antiquitate obsoletum esse plerumque decernitur, id ipsum scripture beneficio reparatur. Cum itaque nostro 〈uulgari〉 succincta breuitate conscriptam reperissem, non tantum scientie uel ingenii aggressus confidentia laborem, uerecundans diurne, ne etiam maioris doctrine † scientia preditis presumptuosa quadam arrogantia uidear fecisse preiudicium, uerum potius ingenii capacitate uernantibus iuuenibus et

pleraeque adnotationes, quas hic in commentario critico posui, tantum ad textum X pertinent; eae, quae ad S spectant, separatim ponentur. Verba litteris inclinatis impressa et 〈 〉 inclusa ab editore addita sunt; ubi ( ) includuntur, in codice lacuna signata fuit; in singulis vocabulis litterae mutatae vel additae saepe, sed non ubique, eadem inclinalione signantur. — 2. posteritatis societatis. 3—4. patuit effretus contubertui. 4. lascire. 5. ac Daciam. 11. memorie gesta.