Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/53

Haec pagina nondum emendata est
47
CHRONICON LETHRENSE

quodam Lethre; post cuius obitum partiti sunt filij eius regnum illud, in duas partes diuidentes. Alter terras, mare possedit alter.

IV.   Rexit itaque terras Haldanus et genuit filium, nomine Siwardum, cognomine Album; qui patrem suum Haldanum mortuum tumulauit Lethre. Helgi autem rex erat marinus et multos ad se traxit maleficos, nauali bello bene aptus; diuersas partes, quasdam pace, quasdam autem piratia, petisse peribetur. Tempore igitur quodam contingebat, ut indigens portu Helgi uenit ad portum quendam iuxta Laland, lassus remigio; ubi per tres noctes in regno fratris quiescens cum exercitibus suis, tentorijs in terra extensis cum pace, carnali captus concupiscencia milites regi aptam quesituros puellam mittit. Qui cuiusdam baronis Rolfcarl filiam, nomine Thoram, prosequente patre regi adducunt. Que ab illo fecundata postmodum protulit filiam, quam Ursulam nominauit. Rex quoque Helgi inde procedens diuersas cepit uaslare regiones. Contigit iterum, ut post multos annos idem Helgi, portui predicto iniectus, facti

. læthræ C. 1-3. partiti sunt regnum filii, quod in d. p. d. alter terras, alter mare possidebat C. Cap. IV. 4. Rexit itaque terras hildanus A; Rexit itaque Haldanus E; Rex itaque Haldanus M. 5. Sywardum C Haldan A. 6. /'tumulauit /mortuum lethre A; læthræ tum. mort. C. 7. ad se traxit AE; adtraxit M aptus A; adeptus C {piincto ante nauali posito et post adeptus deleto). 8. au piratia scripsi; cu pietate A; OU pietate classe C (classe scilicet interpolatoris coniectiiræ pro cornipto pietate debetiir); cum plratica classe Langelyek. 9. igitur A; ergo C quodam om. C ut om. C, et abesse potest. 10. post quendam voces pace quasdam iterat M. lalandiam C ubi per A; ibi C. 11. fratris sui M requiescens C. 12. posl pace in C add. conimouit. Qui, iihi commouit ex commotus, uaria scriptura vocis captus, ortiim esse et interpolalioni ansam præbiiisse credo. 13. regis E puellam om. C. 14. baronis om C. [Fiierat fort. bodonis; in V aliquo loco est: Rolfkarls dættir, thær en bondi var.) Rolf Karl C Thora nonnne E; Thoræ nomine M. 15. fecon- data A; fecunda M protulit sine dubio habuit archetijpus; cuius interpretamenta sunt peperit A; protulit edens C. 16. Ursulam A; Yrsam C. 17. Cont. autem iterum C. 18. multos annos A; multa annorum curricula C, sequente quod, scil. varia scriptura pro uL; ae fieri potest, ut arclietypus habuerit: Cont. iterum post multa annorum curricula, quod idem H. isdem E portui predicte E; portu predicte M.