Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/51

Haec pagina nondum emendata est

CHRONICON LETHRENSE       45

primi Cesaris; ad quem ipse Augustus collecta multitudine primo constituebat prelia. Quibus resistentes Jutones Dan, principi Withesleth, nunciauerunt, ut eis veniret in adiutorium. Quo nuncio Dan magno repletus gaudio suos conuocans exercitus sine mora procedebat ad prelium. Cumque Dan venisset ad fragorem, Jutones cum co castra sua mouebant ad Cesarem et cum eo graue prelium commiserunt; quo plerosque eius in ore gladij deiecerunt, ceteros autem fugauerunt. Videntes autem Jutones Dan strennuum uirum et fortem et uirtuosum duxerunt eum ad lapidem, qui dicitur Danærigh, posueruntque eum super lapidem, inponentes ei nomen regis; sequentesque eum Jutones Feoniam Scaniamque cum alijs adiacentibus insulis <sibi> subdiderunt. Vidit autem rex Dan regionem suam, super quam regnauit, quod esset bona; uocauit principes suos et exactores et ait: »Bene placet michi regio mea; quo nomine appellabimus eam?«  Qui dixerunt: »Rex, in eternum uiue! Tu es rex Danus: regio tua Dania uel Dacia uocabitur; quod nomen in eternum non delebitur.«

. cesaris priiui C, post quod additur circumsepta (M circuni- cepta), scilicet varia scriptiira pro munita. Verba Augusti primi Cesaris in A manus recentior deleuit et in niarg. scripsit: Vesocis regis egipli (a Jnstino lib. I, 1 siimptunv. ; item postea deleto Augustus in marg. Vesoces scripsit. ipse AE; iste M. 2. constituebant E. Quibus C; Cui A (;;/ ad Augustum solum referretur). Dano in Wi(y)theslef(f) principi C. 3. adiutorium C; auxilium A {vulgatiorem vocem præferens). 4. repletus (repletur in: E^^ magno gaudio Danus C. 5. exercilii A Danus C. 6. cum eo om. C castra submouebant A; sua mouebant (E: mouebantur) castra C. 7. grauiter C belkim M. 8. in ore gladii, cfr. Xum. '21, ?4 et sæpe in Vulgata. 8 — 9. eet. aut. fug. A; quos autem necare noluit ceteris victoria fretiis M fort. fretis) fugauit C. 9. Danum C. 9—10. et ante forlem om. C. 10. eum om C. 11. Danærygh E; Danærugh M: Danarig A (V; l^anerliung). posuerunt eumque A. 12. Fiuniam WithcslefT Se. M -que addidi. 13. sibi i = ei") addidi. 14. Danus C post regnauit additur in C; Juciam. Fiuniam. Withæslefl". (E: Feoniam. Wytheslef). Scaniam essent M. — Vidit .. quod esset bona: cfr. Genes. 1, 4. 15. vocauit primates exactoresque suos C (exauctoresque M). 16—17. Qui dixerunt A; Respondentes principes terre dixerunt C. 17. Rex. in et. uiue, cfr. Esdr. 11,2,3; Daniel. 3, 9 ol. rex om. M. 18. Dacia uel Dania A. 18—19. nomen in et. n. del., cfr. Psalm. 9. 6".