Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/502

Haec pagina nondum emendata est

484

��SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

��obtinet, continet templa, castra, menia.

16. lam es tacta et redacta in derisum omnium, necnon fracta et distracta per dissensum cordium. Gottrup castrum, optimum Danorum presidium, perditur, traditur

��exteris : posteris vix redit dominium.

17. Quondam Hadersleff ca- stellum muaserunt prospere Dani; hoc fecerunt bellum rupto falso federe. Clericis displicuit; rusticis dolor fuit, quod vil/s, seruilis

��15,9. menia ^= manitiones. || 16,1. tacta »lammet«, ægritudine debilitata. — 3. facta H errore. — 7. perditur: »gaar tabt«; malim tamen proditur. A hane notam håbet : quia Walldemarus in feudum dederat Gerhardo. Hane adnotationen! et eeteras, quæ infra comme- morabuntur, in A manu ipsius Magni Matthiæ adscriptas esse putat librarius, qui in codice C eas in imis sui exemplaris paginis exscripsit. In B nota sic corrupta est: quia Vald. in foedus dederat Gerardo; peius etiam corrupit H: Dedit totum Ducatum Synderjutiæ Gertiardo in favorera {quod ex feudum male lecto ortum est). — 8. exteris, /. e. Holsatis. Nota in A: i. e. : duces Holzatiæ (B: Holsatiæ) id occuparunt å Slesvicensi (B: Slesvici) duce. — posteris, scH. nostris. || 17. De iis, quæ hoc versu narrantur, conferatur Chronica Jutensis (p. 4-52, 17 sqq.) ; sed versus pluribus locis male corruptus est. Primum apparet, 17, 2 pro euaserunt, quod A håbet, scribendum esse iuaserunt, ut iam Erslev vidit; sedi- tiosi illi Jutenses, quos supra commemoraui, liberare volebant Ericum regem, Christophori filium, qui ibi incarceratus erat, a quibusdam militibus Gerhardt comitis custoditus; quod tamen iis non contigit; itaque parum recte H in nota ad hunc versum: Nam Ericus libe- ratus est ex carcere Haderslebiano. Ceterum Huitfeldlius hunc errorem a Magne Matthiæ accepit, qui in margine A hane notam ad V. 4 adscripsit: Scilicet inter semet factum (!) liberato Erico filio Xhori. Deinde offendit, quod subiectum verbi inuaserunt non nomi- natur; et versum 3, qui in A sic scribitur: Hoc fecerunt vani Dani, menda laborare ex hoc intelleg itur , quod rhythmus necessarius desideratur. Utrique vitio mederi possis versus sic scribendo : Quon- dam H. castellum | inuaserunt prospere | Dani; hoc fecerunt bellum I rupto falso federe (/. e. foedere, quod non ex vera animi sententia cum Gerhardo inierant). Hane castelli inuasionem et incen- sionem clericos, qui initio seditioni faucrant, improbasse ex versu 5 discimus, et auctorem planclus, qui et ipse clericus fuit, eiusdem sententiæ fuisse dubitandum non est; hoc obseruato, in v. 7 pro viles, scruiles, quod A præbet, vilis, seruilis {quod cum voce plebs = rustici coniungendum est) scribere non dubilo.

�� �