Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/48

Haec pagina nondum emendata est

42 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

ad gigantem, sedentem sub crepidine cuiusdam saxei monticuli, salutauit eum ex noniine Snio. Audiens Læ, eum regem factum, indignatus dixit nuncio, quod, nisi statim tria vera verba diceret, male periret. Qui ait: »Nunquam vidi parietem asserem spissiorem habentem. Nunquam vidi hominem inter oculos laciorem. Nun- quam fui in loco, a quo libencius recederem.« Quibus dictis extraxit gigas duo cirotecas de sinu suo et tradidit nuncio, dicens: »Caue, ne manibus tuis adtrahas lias cirotecas; sed tradas eas Snio pro munere ex parte mea.« Redit nuncius, inuenit Snio sedentem in placito Wibergensi, presentauitque ei cirothecas. Qui gaudens adtraxit eas manibus suis; statimque ab infinitis pediculis inuasus est. Recedens a placito ad modicum spacium cecidit, ibique consumptus a vermibus expirauit. Dicitur autem ille locus Lusæhog vsque in presens. Sic loquunlur aliqui.

�� �