Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/428

Haec pagina nondum emendata est

410 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

iuit, Kanutum in Jucia aggressurus; vbi a quodam exule Holsacie monitus est, vt illuc pergeret, Holsaciam faciliter subacturus. Quo dum venisset, socios plures amisit; sicque cum Kanuto congredi non audens in Scaniam est reuersus. 5 VI. Sweno iterum congregato exercitu in Juciam venit Wibergensesque induxit, vt pro se bellare attemptarent. At Kanutus eciam cum suo exercitu occurrens pene omnes pedites Swenonis fugauit; sed per equites Swenonis lacessitus fugam cepit, sociis quoque multis fugatis multisque captis. Ad quos

10 cum introisset Sweno, dixit ei Elyas, episcopus Ripensis, vt faceret sicut ortulanus, qui bonas herbas diligit, malas exstirpat. Cuius consilium si Sweno secutus fuisset, Kanutum viribus spoliasset; nunc vero captos se redimere permisit atque sibi per iuramentum obligatis vitam donauit. Solummodo duos

15 ex eis occidit, vnum, quia latro fuerat, alterum, quia virum quendam innoxium occiderat dormientem. Plures ex pre- missis, non curantes iuramentum, quod fecerant Swenoni, ad Kanutum se contulerunt. Kanutus autem, de Aleburg trans- iens, venit Lmdosiam ae apud vitricum suum Swerkonem,

20 regem Swecie, moratus est. Nam interfecto Magno Swerko matrem Kanuti habuit vxorem. Interim Sweno pugnauit pluries contra Slauos, sed quasi nunquam victoriam reportauit; muniuit autem Wibergiam menibus terrenis ae magnis stipen- diis eam instruxit. At Kanutus, primum a vitrico bene receptus,

25 mox onustus haberi cepit, ita vt pro comparandis alimentis, quidquid ibi de terris haberet, vendere cogeretur; neque enim est alia gens, que exules cicius recipere ae postmodum respuere

3—4. sic cum S. 4. ausus A. 6. Vi(Wi)burgensesque V(AS). acceptarent DVS. 7. ecp codd.; malim eis. 9. sociis quoque (q;) scripsi., sociisq; codd. 10. helyas A (Hellas Saxo). 11. extirpat V. 12. Qsecutus DA. 13. nunc (nc) vero scripsi; nå Sueno codd. inepte. 14. obligatos AS. 16. quendam om. S. 17. quod om. A, add. A'^. 17—18. ad Kanutum DVS; Kanuto autem A. 18. aleburgh S; aleburch A. 19. Liudosiam scripsi (Liuthusium Saxo); ludosiam S; nidosiam DV; i dosiam A. vitricti corr. pro virtutu S^. fwer- conem S, ut sæpius. 20. Nam om. V. 21. Iterum AS. 23. autem DV; igitur AS. wibergam V (Saxo); wiburgam A; wiburgh S. municionibus terris S (mænibus terreis Saxo). stipendiis, /. e. presldiis et opibus bellicis. 24. eam om. D. a om. V; bene a vitrico S. 25. honustus DVA. 27. est DVA; in(!) S. ulla gens Saxo. cicius = promptius Saxo.

�� �