Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/420

Haec pagina nondum emendata est

402 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MtNORES

cum Erico, corde cum Nicholao erat; Haraldus autem, frater Erici, quamuis eum corpore sequeretur, tamen eum non minus quam Magnum odio habebat, eo quod sibi in regno prelatum videret. Interea Christiarnus cum societate sua contra Nicho-

5 laum est profectus. Nicholaus vero populum suum diuisit in exercitum terrestrem et naualem; nauali exercitui prefecit Magnum, ipse autem dux terrestris exercitus erat. lam Ericus cum classe sua ad insulam Sira venerat, cum ecce Magnus, hoc ignorans, cum classe sua de Arus progrediens vento bono

10 flante dispersis nauigiis per mare currebat; quod Ericus aduertens ae suos adhortans naues Magni diuisim vnam post aliam venientes recepit, Magnus, elonginquo periculum con- siderans, velo demisso per anchoram fluctuabat, congregatisque ad se nauibus, quas ad se habere poterat, expectabat; igitur

15 Ericus adueniens, cum multo plures naues haberet, Magnum per modum obsidionis circumcinxit. Juti igitur, qui cum Magno erant, videntes, quod nec victoriam nec fugam faciliter habere possent, vt Magnum saluarent, se pericuhs obiecerunt; nam eum in scapham proiectum cum ingenti suo periculo

20 inter naues hostium eduxerunt, quo elapso ceteri omnes aut capti aut interfecti sunt. Interea Christiarnus cum Nicholao congrediens infeliciter pugnauit; nam magna strage suorum facta ipse captus est ae in Sleswik incarceratus est. Quod ignorans Ericus cum classe venit in Lymfjorth, vbi dum

25 casum Christiarni audisset, in Sialendiam est reuersus. Tune Haraldus, frater suus, odium conceptum aperiens ipsumque relinquens Nicholao fidem dedit. Cumque castrum, quod apud Roskildiam habebat, intrasset, Ericus adueniens ipsum

3. Magnum DV {Saxo); Magnus AS. 6. exercitui D; exercitu VAS.

7. Nam ericus D. 7—8. ericus cum exercitu videlicet nauali ad S,

8. fira DVA; firæ S. venerat VAS; venit at (ve' at pro ven-^at) D.

9. ingnorans V. Arus scripsi (ab Arusia soluit Saxo); armis codd. vente AV. 12. venientes A; peruenientem S; veniebant(!) DV, unde suspicari possis archetypum habuisse: diuisim, vt vna p. a. veniebant, r. 13. vel A. demisso Saxo; dimisso codd. 14. ad se altero loco abesse malim. exspectabal DA. 16. Juti ergo S. 19. schapham S. 22. congrediens infe-||: post hæc verba duo folia codicis D amissa sunt, ut iam Langebek et in nota marginali in ipso codice scripta et in editione sua dixit; redit codex inferius in p. M9, 22 in verbis: nobilissimi Jutorum. magna om. S. 23. flæswik V; rieswicli S. 24. lymfjordh S; lympliiordh A.

�� �