Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/276

Haec pagina nondum emendata est

258 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Querente Wermundo, quis sic loculus fuisset, ministri VfFonem dicebant. Quo respondente satis esse, quod ab extraneis, ne eciam a suis, derideretur, illisque pertinaciter affirmantibus Vffonem esse, respondit, quod, quicunque esset, propter ani-

5 mosam eius fiduciam libencius sibi quam superbo hosti regnum resignaret; iussitque, vt ad se accederet, si saltem tactu filium dinoscere posset. Gontrectatoque corpore, cum filium ex granditate membrorum cognoscere cepisset, quesiuit, cur tanto tempore quasi mutus tacuisset; qui respondit, quod

10 prius frustra loqueretur, quam diu paterna defensione tutus erat. Iterum interrogatus, eur contra se duos voluerit prouo- care, respondit, quod hoc fecit propter regis Atisli necem, quem duo Dani contra legem duelli non sine obprobrio occi- derunt. Laudantibus cunctis eius motiuum, iussit pater, vt

15 predisceret vsum armorum, quibus parum adhuc fuerat assuetus. Dum igitur eum armarent, propter magnitudinem pectoris eius lorica anterius rumpebatur, nec aliqua inuenie- batur, que congrueret eius granditati; ad vltimum, cum pater- nam loricam indueret, nec eam eciam satis latam haberet,

20 iussit eam pater per sinistrum latus scindi fibulisque resarciri, sciens illud latus satis per clipeum muniri. Cumque de plurimis gladiis sibi oblatis eligere deberet meliorem, non erat aliquis ex eis, quem non prima agitacione in plura frusta concuteret. Quesitus rex, si haberet gladium tante fortitudini

25 congruentem, respondit se habere, sed sub terra positum vix posse inuenire. Erat enim gladius tanti acuminis, Skrep

1. loqutus V, et sic sæpius codd. {sicut persequtus et similia). 3. deridetur A. pertinaciter et aff. A; pert. respondentibus et aff. S. 5. eciam {pro eius) S. 6. designåret AS, item \f\ sed corr. V* (se regno cessurum Saxo). ad om. A. 7. tactu fieri dinoscere A; tactu fidenoscere(!) S. contrectato Saxo; contrecto DV; tacto AS. 11. duos contra se AS. woluerit V. 12. hoc om. AS. 14. mot. eius cunctis AS; eis {pro eius) V; motiuum in ingenium corr. man. rec. in D. 15. predifferet A. adhuc parum S. 17. eius om. AS {ante lorica). anterius codd., vix rede; fort. a lateribus. 18. que eius gr. congrueret S. 20. p DAS; q (quod) V. resarcire S. 23. quod non AS. frustra codd., corr. Langebek. 24. concutteret A^; concideret A'^, ut vid.; scribd. vid. discuteret. Que rex A^, corr. in marg. A^: Quesito rege; Ae rex queritur S. 26. inueniri SA2. enim h. 1. pro autem, ut sæpius. tante V. acumine A.

�� �