Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/274

Haec pagina nondum emendata est

256 SCRtPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

filius Vffo; qui, quamuis coeuos habitu corporis excederet, tamen tam iners et hebes videbatur, vt penitus inutilis ad quecunque officia reputaretur. Nunquam risit, adeoque siluit, vt mutus crederetur. Pater igitur filij vecordiam contemplatus

5 ei filiam Frowini, Sleswicensis prefecti, in matrimonium procurauit, vt pro regendo regno probissimi viri auxilio vteretur. Huic prefecto erant duo filij, Keto et Viggo, probis- simi iuuenes, quos Wermundus sicut et patrem eorum diligebat. Eo tempore regnabat apud Sweciam Atislus, vir fama et factis

10 conspicuus. Hic cum exercitu Daniam intrauit atque cum Frowino bellum gessit. Cum aulem magna strages ex vtraque parte fieret, contigit eos mutuo sibi occurrere ae modo duellari adinuicem dimicare. Vbi interfecto Frowino Atislus in Sweciam rediit, glorians semper et inaniter se iactans, quod Frowinum

15 interfecisset; audaciaque sumpta iterum in Daniam cum toto suo exercitu rediit, sperans eam sibi subiugandam. Quod audiens Keto indicauit Wermundo, misso sibi nuncio Folkone. Wermundo igitur cum Danis occurrente factum est graue bellum; acciditque, vt Atislus Folkoni dicto occurrens cum eo

20 singulariter pugnaret. Cumque diu concertassent, Atislus grauiter vulneratus ad naues suas fugit, Swecique omnes post regem suum fugientes in Sweciam sunl reuersi. Attamen Atislus in solacium verecundie sue semper se de Frowini nece iactabat. Filij ergo Frowini in Sweciam iuerunt et,

25 quasi profugi de Dania, Atisli seruicium intrauerunt. Aduer- tentes autem eum solum incedere solitum per nemora in armis, equitando quodam die preuenerunt eique in nemore occurrerunt; filios Frowini se fatentur, vlcionem de nece

1. coeuos suos habilura corpus(!) AS. 2. inhers DV. ebes VAS, ut sæpius. 4. vecordiam A (socordiam .Saxo); verecordiam V; verecondiam D; verecundiam S. 5. frodwini semper AS. riesvic. D, et sic sæpe variatur; ego semper w scribam. 7. Wiggo h. i V et semper AS. 9. et om. AS. 11. gessit bellum DS. 12. sibi mutuo AS. 16 — 18. Quod audiens folko wermundo igitur cum danis S, ceteris omissis; Quo audiente folkone wermundo cum danis (!) A. 19. occurrente A. 20. pugnauit D. 21-22. Sweuique post r. s. omnes f. S. 23—24. semper de nece F. se iact. AS.

24. ergo DA; q; (quoque, pro g°) S; igitur V. meauerunt S.

25. seru. iniuerunt D. 26. autem om. AS. 27—28. pr. ei in n. eique occ. AS. 28. se om. A.

�� �