Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/268

Haec pagina nondum emendata est

250 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

que scorti more incestum faciens fratrem (interfecloremS viri tui turpi concubitu amplexaris. Ego autem non sine causa stoliditatem simulo, sciens, quod, qui fratri non pepercit, nec eciam filio fratris compacietur. Necem patris mei non

5 neglexeram, quam tempore oportuno vindicare propono; hoc sub silencio tene.« Reuersus Fengo cum dictum insidiatorem diu quesitum nusquam reperiret, per iocum querebat (ah^ Ambleto, si eum vidisset; qui respondit eum cloacam intrasse ae in cenum decidisse sicque a suibus deuoratum. Quod

10 dictum omnibus cachinnum fecit.

XI. Cumque Fengo omnino eum prudencie suspectum haberet, nec tamen eum propter Roricum regem, auum eius, interficere auderet, ipsum regi Britanie misit occidendum. Discedens Ambletus matri latenter iubet, vt anno reuoluto

15 aulam cortinis ornet eiusque exequias faciat, promittens se eo tempore rediturum. Vadunt cum eo duo satellites Fengonis, habentes litteras ligno insculptas, vt tune moris erat, qiiibus regi Britanie Ambleti occisio mandabatur. Quibus dormien- tibus, Ambletus eorum loculos perscrutatus litteras inuenit;

20 quibus lectis, litteras ibi positas abrasit aliasque imposuit, quibus sociis suis mors, sibi autem connubium filie regis Bri- tanie petebatur. Cum autem rex Britanie litteras legisset, recepit eos conuiuio; sed Ambletus tam cibum quam potum regium fastidiuit. Dum autem dormitum irent, premisit rex

25 quendam, qui latitans intus verba colloquencium ascultaret. Interrogatus Ambletus a sociis, cur sic in mensa abstinuerit, dixit panem cruore respersum, potum autem habere saporem

��1. que DAS; inq {fort. pro ut q(ue) V. interfectorem ex Saxone addidi. 2. autem AS (vero Saxo); .n. (=:enim) DV. 3. stulticiam A. 4. compaf^etur codd., correxi. 6. dum S. 7. diu om. S. repper. S. querebatur DV. 8. åbletum codd., correxi. videret S. 9. cecidisse, corr. in dedicisset(!) V^ 10. c(h)achinum DA (S). 11. ipsum omnino S. prudencia codd., correxi. 12. regem om. S. awm DV {sic scepe scribitur). 15. obsequias S. faciel A; faceret S. 17. Iras vel literas sæpe codd.; ego semper tt scribo. mos A'^ in marg. 18. Eiulis (pro Quibus!) A. 19. Ambletus om. AS. 20. quibus om. D. poitas (o: positas) A, quo delefo A^ peitg (penitus) s. v. scripsii. 23. in conuiuio A^. 24. precepit D. 25. ascultaret DV {sic sæpe pro auscult); asscultaret A; ascultari(!) S. 26. abstinuerat AS. 27. p. habere autem V.

�� �