Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/40

Haec pagina emendata est
40
HORACE,

Omnes hi metuunt versus, odere Poetas.
Fenum habet in cornu, longe fuge : dummodo risum
Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico ;
Et, quodcumque semel chartis illeverit, omnes
Gestiet a furno redeuntes scire, lacuque,
Et pueros, et anus. Agedum pauca accipe contra.
Primum ego me illorum, dederim quibus esse Poetas,
Excerpam numero ; neque si quis scribat, uti nos,
Sermoni propiora, putes hunc esse Poetam.
Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os
Magna sonaturum, des nominis hujus honorem.
Idcirco quidam, comœdia, necne, poema
Esset, quæsivere, quod acer spiritus, ac vis
Nec verbis, nec rebus inest ; nisi quod pede certo
Differt sermoni, sermo merus. At pater ardens
Saevit, quod meretrice nepos insanus amica
Filius, uxorem grandi cum dote recuset,
Ebrius et ( magnum quod dedecus ) ambulet ante
Noctem cum facibus. Numquid Pomponius istis